IOS. MEDI Responsio ad Animadversiones. LUDOVICI De DIEU.
Reverende & Clarissime Vir;
QUas mecum communicavit Nobilissimus & amplissimus Eques, mihi{que} amicissimus, Ds. G. B. Animadversiones tuas in Clavem meam Com∣mentationésque Apocalypticas, adeò mihi gratae acceptaeque fuerunt, ut diutiùs ferendum non putaverim nullum te earum exemplar man∣cupio possidere. Mitto igitur hoc quod vides honoris & amicitiae pignus: quod tametsi tardiusculum sit, (tantam enim fore apud vos exemplarium penuriam nunquam suspicatus sum) spero tamen te ni∣hilominus pro humanitate tua non de dignaturum.
Ego sanè ex eruditissimis Animadversionibus tuis profecisse me non diffitebor; im∣primis ex eo quod mones de verbis istis, cap. 4. [〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉] non per 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, ut ego volebam, verùm rectiùs 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 intelligendis. Lectis enim quae ex Ezechiele ibi doctè annotâsti, inopinato lumine mentem meam perfun∣di sensi, statímque in eam sententiam concessisse, Sellam cui Deus insidebat absque dubio quatuor Animalibus gestatam fuisse, quorum singula, posterioribus intrò laten∣tibus, in 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 sibi in circuitu Throni Animalia ora sua obverterent; quemadmodum apud Ezechielem, divinum Numen legimus Cherubinis quadruplici eorundem Animalium vultu conspicuis subvectum fuisse. Atque hoc illud esse quod Ioannes de Theatro Apo∣calyptico refert, non solùm in Throni circuitu, sed etiam in medio Throni, quatuor ista Animalia conspecta sibi fuisse. Gavisus igitur sum admodum, à duriori ista expositione mea me tam insperatò liberatum, de quo (ut verum fatear) scrupulus aliquis mihi sem∣per inhaeserat: Eo enim ingenio sum, (delicatulo, an moroso?) ut nisi ubi interpreta∣tio commodè & abs{que} salebris eat, nunquam mihi satisfacere soleam. Porrò quod hîc ad∣dis de 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Ezech. 10. 14. significante Bovem à Chaldaico Syriacó{que} 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 aravit; de hoc quo{que} monito gratias tibi debeo maximas, & magnopere confirmatum vellem.
At verò quod Clav. p.* 2.1 6. de Bestia & Imagine ejus affirmo; ubicunque eae jugales eant sive invicem componantur, ibi Bestiae nomine Pseudoprophetam indigitari, Imagi∣nis autem Bestiam Decemcornupetam; id tibi ex cap. 13. dubium videri ais, & omnino intricatum; explicatius tamen fortassis ••uturum si mentem meam pleniùs perspectam ha∣beres. Ego igitur sic ampliùs declaro mentem meam; Me dictum illud meum non ul∣trà extendi voluisse quàm ad loca ubi copulatio ista occurrat, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Ibi enim Genitivum 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 activè, non passivè capiendum; ut sit sensus, Imago quam fieri curavit Bestia, quaeque in dominio ejus sit, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, non autem quae re∣praesentet Bestiam. Quemadmodum nimirum si Michae Idolum diceretur 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, i. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, ut sanè dicitur, Iudic. 18. 31. aut Nebuchadnezzaris Colossus (qud