Page 566
LUDOVICI DE DIEU Epistola Ad D. GUIL. BOSWELL, Complectens Animadversiones nonnullas in Clavem & Comment. Apocalypt.
Amplissime atque Ornatissime Vir,
TAndem ad te redit tuus Medus, ob cujus concessum hactenus usum ingentes beneficae tuae humanitati gratias ago: quòd tamdiu apud me haeserit, meae fuit negligentiae; quam ut benignè condones etiam atque etiam rogo. Pro∣dit scriptum Authorem non tantùm diligentissimum sed & doctissimum, rerum divinarum cognitione largiter perfusum, & omnis politioris literatu∣rae ornamentis instructissimum. Reperio autem in Schedis meis paucula jamdudum cùm primùm legendum dedisses à me observata, de quibus, humanitate tuâ pro∣vocatus, agere te••um audebo; eâ tamen lege, ut si majoribus distractum gravent, negligere per me liceat.
Dicit in Clavi pag.* 2.1 6. sub finem, Ubi cum Bestia imaginem Bestiae componi vide∣as, (ut cap. 14. v. 9, 11. cap. 15. 2. cap. 16. 2. cap. 19. 20. & 20. 4.) isthîc per Be∣stiam Pseudoprophetam intelligendum esse, per Imaginem verò ejus Bestiam Decem∣cornupetam seu Septemcipitem restituram. At repugnare videtur versus 14. cap. 13. ubi Bestia bicornis sive Pseudopropheta dicitur 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Si enim imago esset Bestiae bi∣cornis Imago, dicendum fuerat 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, ut facerent imaginem sibi. At jam jubet Bestia bicornis fieri imaginem Bestiae, alieri nimirum à se. Cui veró? Sequitur, quae habet plagam gladii, & revixit, id est Bestiae Decemcornupetae restitutae. Agnosco quidem eum pag.* 2.2 205. illud [〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉] aliter construere, quasi non sint verba Pseudo∣prophetae, sed Angeli, referentis Bestiam istam caesam per novam hanc imaginis structuram revixisse. Sed repono; Antequam ulla imaginis fieret mentio, jam antè dictam fuisse sa∣natam è plaga, v. 3. & 12. Nec dubium videri quin Bestia haec Decemcornupeta, quae ab initio capitis hucusque fuit descripta, fuerit Imperium Romanum restitutum. Cùm ergò huic Bestiae imaginem fieri jubet, restitutae jubet fieri: & si haec imago Bestiae est ipsa De∣cemcornupeta, non satis commodè videtur jam injungi incolis terrae ut eam faciant, quan∣doquidem jam antè eam è mari ascendisse viderat. Satis haec sunt intricata, explicatiora tamen fortassis futura, si mentem doctissimi viri pleniùs perspectam haberemus.
Parte 1. De Sigillis* 2.3 pag. 6. suspicari se ait, Apoc. 4. ubi de Mari vitreo agitur, al∣ludi ad labrum non Solomonis, quod aeneum, sed Mosaicum, quod ex speculari quadam materia, videlicet ex speculis mulierum, constatum fuisse perhibetur, Exod. 38. 8. Fateor ex materia speculari, at nullo modo vitreâ; sed aeneâ. Moses enim allato loco expressè di∣cit, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, Et fecit labrum aeneum. At, quid ergò est quod additur de speculis mulierum? Respondeo, fuisse specula merè aenea, sed ex aere adeò polito, ut species incidentes aptè recipere & reddere posset: planè ut Ezech. 1. 7. facies animalium dicuntur 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, micantes aut scintillantes instar superficiei aeris politi.
Ibid. pag.* 2.4 8. ait Apocal. 4. 6. verbailla [〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉] exponenda per 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, quasi nimirum dictum fuisset, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 (idest, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉) 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 . Quae sanè dura videtur expositio; mollior futura, si legeretur 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. At cùm expressè & distinctè bis exprimatur vox 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, consultò innui videtur, medium ejus distinguendum ab ejus ambitu. Deinde, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 (seu 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉) 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 distributivè sumere, quasi sensus esset, In medio uniuscujusque qua∣dranguli quod est intra ambitum throni, adeóque quatuor media pro numero quadrangulo∣rum statuere, id magis etiam durum. Velim itaque verba Ioannis 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 accipere,