Quaestio nobilissima, & ad intelligentiam superiorum Prophetarum atque ipsius Apocalypseôs appri∣mè necessaria, De Temporibus ac momentis Secundi Adventûs.
IN secundo Christi Adventu videtur considerandus esse longissimus quidem temporis tractus, quemadmodum in Adventu ejus primo: ut probari posse videtur ex sequentibus Sacrae Scripturae testimoniis.
Primò, ex Esaiae 34. 8. & 63. 4. ••bi tempus secundi adventûs appella∣tur dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. Et certum est in eo respectum haberi ad veteris Testamenti Iubilaeum. Tempus itaque erit ad minimum unius anni: alioqui Synecdoche partis esset de nihilo. Idem Propheta, Esa. 65. 17. meminit novi coeli & novae terrae, quae in secundum Domini adventum rejiciuntur, 2 Pet. 3. 13. & in illis necessariò considerandus est longissimus quidem tem∣poris tractus, propter illud quod apud Prophetam sequitur. Non erit ibi puer infans aut senex qui non impleat dies suos: nam puer infans centum annorum morietur, & pec∣cator centum annorum maledictus erit.
Secundò, ex Luc. 17. 22. Venient dies quando desideretis videre unum dierum, sive unum ex diebus, Filii homini, & non videbitis. Quod intelligendum esse de dit∣bus secundi adventùs rectè statuit glossa ordinaria ex Beda. Id enim apparet ex duobus. Primò, quia dies illi intelliguntur quos conabuntur ostendere Pseudoprophetae dicendo, Ecce hîc, Ecce illie. vers. 23. Secundò, quia dies illi intelliguntur quì gloriosi futuri sunt & illustres, sicut fulgur coruscans de sub coelo, v. 24. qui dies sunt; non praeteriti adventûs primi, sedfuturi adventûs secundi. Profectò frustrà discipuli dèsiderarent dies praeteritos, qui certi erant de futuris, quos prae foribus semper adesse putabant, & cervi∣cibus suis imminere.
Tertiò, ex Act. 3. 20, 21. ••bi tempus secundi, adventûs appellatur in plurali tempora refrigerii, & tempora restitutionis omnium, de quibus locuti sunt omnes prophetae. Velle autem id accipere de temporibus aeternis, est cum ratione velle insanire; cùm de talibus temporibus Prophetae non sint locuti, ut constat liquidè ex vers. 22, 23. Ipsum au∣dietis juxta omnia quae cunque locutus fuerit vobis: Et omnis anima quae non audi∣verit illum, exterminabitur de plebe: quae prophetia est de finali Iudaeorum conver∣sione.
Quartò, ex Act. 15. 16, 17. ubi docetur, Tabernaculum David, sive regnum Israelis, restituendum esse in Domini reditu, & omnes Gentes esse ad illud aggregandas; quod certè brevi temporis spatio non perficietur: esse enim ibi sermonem de secundo Domini reditu apparet potissimum ex duobus argumentis. Primò, quia raditus ille futurus dicitur post primam vocationem Gentium: Visitavit primùm sumere populum ex Gentibus;—sicut scriptum est, Postea revertar. Item, Ut requirant eum caeterae Gentes, super quas invocatum est nomen meum; nempe jam antea in prima Gentium vocatione, quam secutura est vocatio universalis, Secundò, quia ipse Dominus promissam regni Israelis