Sed quis, inquies, est iste MICHAEL? Non, opinor, Christus ipse, sed, ut apud
Danielem, ni sallor, liquet, ex principibus primariis, seu septem Archangelis, unus, imò
primus, cap. 10. nempe Angelus ille magnus qui apud eundem stare dicitur à partibus
populi Dei, cap. 12. quémque adeò Christus magnus ille Archistrategus, Angelorúmque
perinde atque hominum Rex, Satanae ejúsque satellitii contra suos furori opposuit.
Mittuntur enim Angeli ob salutem eorum qui sunt Dei haeredes, Heb, 1. ult. eó••que pro
suo agendi modo, abscondito & invisibili, contra malos Spiritus, qui in hominibus,
Dei Christique sui hostibus, operantur, protegunt & tuentur, etiamsi visibili specie
non appareant. Ità in hoc quo de agitur bello primitivae Christi Ecclesiae contra Dra∣conicolas
Romanos partes suas egerunt Angeli Michaele duce; quà nempe sanctos
Christi Martyres & Confessores contra tyrannorum minas & vim tormentorum cor∣roborando,
& in agonibus ipsorum dolores minuendo, quandoque & doloris sensum
planè adimendo; quà Spirituum adversariorum impetus frangendo & debilitando,
persecutoribúsque, qui eorum instinctu agebantur, nunc obstacula & impedimenta
ex improviso objiciendo, canatus elidendo, nunc terrores aliá••ve mentis alienationes
injiciendo, ità ut incepto subindè desistentes, Ecclesiae vel inviti inducias & respi∣randi
spatium concesserint; donec tandem, post trecentûm annorum bellum, cùm
Christo suos jam satìs exercuisle visum esset, atque Angelis suis plenam victoriam lar∣giri
vellet; Partu Mulieris, Christianis rerum potiuntibus, in Imperii solio collocato,
Diaboli regnum expugnatum mirabili ruinâ concidit. Hoc enim est quod inquir,
Draco non praevaluit, neque locus ei ampliùs inventus est in coelo, id est, cum omnibus
copiis suis fusus fugatúsque coelo exutus est. (In dictione Non praevaluit Hebraismus
est, de quo postea.)
Et projectus est Draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur Diabolus & Satanas,
qui seducit universum Orbem, (id est, ad Idololatriam impellit, hactenúsque Im∣perium
Romanum insederat) projectus est in terram, & Angeli ejus cum eo pro∣jecti
sunt.
Id est, ipse cum omnibus Daemonibus suis, hactenus pro Diis cultis, de culmine di∣vinitatis
quo gaudebant in imum exsecrationis & contemptûs devoluti sunt. Ut, quod
olim in liberatione Israelis à tyrannide Pharaonis AEgyptii, cujus Draco iste imagi∣nem
gessit, factum legitur, exercuisse Deum judicia in Deos AEgyptiorum; idem hîc
saltem 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 locum invenerit. Tradunt Iudaei, quòd etiam illic. Vide enim
utrumque Targum, R. Salomonem, R. Aben Ezra, cum R. Mose ben Nachman, &c.
Nec est quòd quis clara Scripturae verba aliò detorqueat, praesertim cùm eò alludi vi∣deatur
Isai. 19. 1.
Non praevaluit, pro devictus est, figura est, ut dixi, Hebraica, quâ adverbia negandi
ejus cui adhibentur contrarium significant; prout in hac ipsa Visione paulò pòst habe∣tur,
Non dilexerunt animam suam usque ad mortem, id est, nihili fecerunt vitam suam,
seu prodegerunt, pro Christo. Est enim hoc dicendi genus Hebraeis non 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉,
sed 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Sic Prov. 12. 3. Non stabilitur homo in improbitate, id est, radicitùs
commovetur & eradicatur. Ibid. 10. 2. Non prosunt the sau••i iniquitatis, id est, nocent,
damnosi sunt. 17. 21. Non laetabiturpater stulti, id est moerore afficietur. Et 1 Cor. 16.
22. Si quis non amat Dominum Iesum Christum, sit anathema, id est, quisquis odit &
exsecratur. Vide Buxtorf. Thesaur. Gram. lib. 2. cap. 19. Ità hic, Non praevaluerunt
Draco & Angeli ejus, idem est atque, prorsus devicti sunt.
Pleniorem autem hujus victoriae historiam jam dedi ad interpretationem Sigilli
sexti, quocum casus iste DRACONIS contemporat; imò Sigilli illius argumen∣tum
est, quantum ad insignem Imperii Romani mutationem spectat. Quod autem de
Partu mulieris in Imperii solio collocato & Christianis tunc rerum potiuntibus dixi, id
verò ex Epinicio quod subjungitur clarum & expeditum est.
Audivi, inquit, vocem magnam in coelo dicentem, Nunc facta est salus & potentia &
regnum Dei nostri, & potestas Christi ejus; quoniam projectus est Accusator fratrum
nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die & nocte.
Sed ipsi vicerunt eum per sanguinem Agni, & per Verbum testimonii sui, & non dilexe∣runt
animas suas usque ad mortem—
Quae verba, ut sunt clarissima & absque omni allegoriae velo prolata, ità Clavis sunt
totius Visionis interpretandae. Nam hinc liquidò perspici potest, tum quae fuerit illa
Partûs Mulieris ad Thronum Dei subvectio, nempe, salutis, potentiae, & regni Dei, &
potestatis Christi ejus in Solium Romanum introductio; tum quo hoste debellato ad
regnum pervenerit, nempe deturbato 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 seu Accusatore illo qui dies noctésque
fratres calumniatur & traducit coram Deo; denique cujusmodi secum copias adhibu∣erint
Michael & Angeli ejus in isthoc adversus Draconem ejúsque satellitium praelio,