TERTIAE VAE-TUBAE, SEU TUBAE VII.
Praeconium.
ABsoluto sextae Tubae Viso (nam unius Tubae unicum tantum Visum est,* 1.1 sicuti & Sigillorum & Phialarum) proximus locus ordine rerum debebatur clangori Septi∣mae. Quo tamen Spiritus S. in Prophetiam 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, quò jam transitu∣rus est, dilato, nè quid interca Prophetiae SIGILLORUM modò fini••ndae ad complementum sui deesset, vicem clangoris differendi supplet juramento, quo eventus Tubae saltem de genere indicatur. Fore nimirum, cùm Angelus iste clanxerit, ut Bestiâ Romanâ, finitis novissimi capitis temporibus, delatâ, Mysterium Dei consumme∣tur, sicut annunciavit servis suis Prophetis. Ità enim jam olim Danieli praedictum fuit, Bestiâ quartâ interfectâ, Regem Sanctorum universo Orbi terrarum imperaturum (c. 7.) unáque promissum illud gloriosum de instauratione Israelis impletum iri, (c. 12.) Quin enim Regnum hoc illud sit quod Mysterii Dei complementum vocat, dubitare non sinet acclamatio illa eidem Tubae postmodum clangenti subjuncta, Facta sunt regna hujus Mundi Domini nostri & Christi ejus, & regnabit in seculae seculorum: ut mirum sit, reperiri potuisse qui id aliorsum acciperent. Igitur nec tempus illud, cujus hîc jurat Angelus nihil superfore ampliùs, aliud esse potest quàm aut Tempus 4. Monar∣chiarum universè, aut (quod vero propius, sed tantundem est) novissimi Regni, id est, Romani, periodus novissima TEMPORIS, TEMPORVM, & DIMIDII TEMPORIS: cùm idem quod hìc apud Ioannem dicitur futurum cùm tempus non erit ampliùs, id apud Danielem tum futurum ostendatur cùm periodus ista novissimo∣rum temporum absolvetur.
Atque haec quidem consummatio MYSTERII Dei Septimae Tubae 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 est; cui comites adduntur Septem Tonitrua: non enim sunt 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 ipsum quod exhi∣bet Tuba, sed contemporaneum ejus. Scilicet, dum Angelus praeconium suum de Tubae Mysterio exequitur, Septem tonitrua voces suas edunt. Clamavit, inquit, voce magnâ, ficut Leo rugit; & cùm clamâsset, loquuta sunt septem tonitrua voces suas: id est, cùm ille praeconium suum jam exorsus esset, Septem quoque tonitrua coeperunt loqui. Neque non Tubae septimae contemporare possunt; cùm quod sextam Tubam sequi∣tur, necessariò in septimam incidat. Vox autem tonitrui quid? num 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 BATH KOL? Si hoc, erunt, Septem Tonitrua ORACULA totidem, quibus septimae Tubae intervallum quasi periodis quibusdam distinguetur; sed ignorandae om∣nino rei, nec nisi suis temporibus percipiendae. Quod innuit, Ioanni voces tonitruum scrip∣turo coelitus facta prohibitio, Obsigna quae locuta sunt septem tonitrua, & nè ea scribas. Frustrà igitur nos inquirendo erimus quae Deus occulta esse voluit, & suis temporibus reservanda.
Atque ità Tubae septimae suo loco & ordine commodè satìs inservitum fuit, licèt clan∣goris ipsius patefactione, quâ totum Mysterium plenè reseratur, aliò rejectâ. Cujus Re∣jectionis consilium, cum toto dispositio•••• hujusce artificio, tamets•• de eo in CLAVE APOCALYPTICA monitum, tam••n hîc denuò & paulò fusiùs reponere nec su∣pervacaneum nec infructuosum fuerit;* 1.2 quum plerosque interpretum de eodem ratio fugiat. Facem mihi primùm hîc alluxit, atque etiam tibi, Lector, ••i fallor, allucebit, Systematis Visionum Apocalypticarum per Synchronismorum characteres constructi diligens contemplatio. Res verò (ut eam quâ possim orationis tum perspicuitate tum compendio recludam) sic se habet.