DE TRIBUS VAE-TUBIS.
REstant adhuc tres Tubae omnium maximae & gravissimae, ideóque trium VAE appellatione à prioribus discriminatae. Nam post quartae Tubae 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, Vidi & audivi, inquit, Angelum quendam volantem per medium coeli, dicen∣tem voce magnâ,* 1.1 VAE, VAE, VAE habitantibus super terram, à reliquis vocibus Tubae trium Angelorum qui deinceps clancturi sunt. Item cap. 9. 12. & 11. 14. Nimirum, cùm Christiani Romani Orbis incolae, interim dum priores Tubae clangerent, novo∣rum idolorum cultu sese contaminâssent, duplici jam peccato vindicando, quae supere∣rant Tubae auctiores factae sunt. Nam istud quoque Romani Orbis peccatum, cum priori caedis Martyrum, deinde in criminis vindicandi censum venire, apparet ex eo quòd secundo VAE subnectitur elogium; nempe, Reliquos homines qui istis plagis (sci∣licet, ut ego quidem intelligo, VAE isto & priore) occisi non fuerint, non resipuisse ab operibus manuum suarum, ut nè adorarent daemonia, & simulacra aurea, & argentea, & aerea, & lapidea, & lignea, quae neque cernere possunt, neque, audire, neque ambulare. Cap. 9. 20.