Postea, inquit, (id est, sexti Sigilli visione transactâ, septimóque, quod Tubarum est,
jam inituro) vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulos terrae, retinentes
quatuor ventos terrae, nè flaret ventus super terram, neque super mare, neque in ullam
arborem.
Sensus est, Vidit Angelos qui praeessent ventis, id est, bellorum & calamitatum
procellis, quacunque ex mundi plaga proditurae essent, quousque Deo visum, coer∣cendis;
ad ejus verò nutum, signum siquando daret, in Orbem terrarum laxandis:
non quidem eosdem cum Tubarum Angelis, sed qui ad illorum tamen sonitum Ventos
istos modò ex hac, modò ex illa mundi parte laxaturi essent, Rei Romanae dissipandae
ac prosternendae. Ventorum enim parabola apud Prophetas motus bellicos & hostiles
impetus atque impressiones designat: ut Ier. 49. 36. Inducam super Elam quatuor ventos
à quatuor plagis coeli, & ventilabo eos in omnes ventos istos; & non erit gens ad quam
non perveniant profugi Elam. Vide caetera. Item cap. 51. 1, 2. Ecce ego, dicit Dominus,
excitabo super Babel, &c. ventum corrumpentem. Et emittam in Babel ventilatores, &
ventilabunt eam, & evacuabunt terram ejus. Adde quoque cap. 18. 17. Sicut ventus
Orientalis dispergam eos (id est, Iudaeos) coram inimico, hoc est, Rege Babylonis.
Hue quoque referendum videtur illud Danielis cap. 7. 2, 3. Ecce quatuor venti coeli
pugnabant in mari magno; Et quatuor Bestiae grandes ascendebant de mari: id est, ex
gentium undique bello ferróque inter sese concurrentium, de di••ionéque & imperio
concertantium conflictu, nata sunt quatuor Regna magna.
Et vidi, inquit, alium Angelum ascendentem ab ortu Solis, habentem sigillum Dei
vivi: (sortè igitur Christus Dominus est) & clamavit voce magnâ quatuor Ange∣lis,
quibus datum est (ventos nempe laxando, quos retinuerant) laedere terram
& marc, dicens, Nè laedite terram, neque mare, neque arbores, quousque signaveri∣mus
Servos Dei nostri in frontibus suis.
Id est, Ventos nè laxetis, néve iisdem in Orbem eundi, furendi potestatem faciatis.
Terram autem, mare & arbores nominat ventorum imagini congruenter, utpote quibus
venti damnum inserre soleant; terrae, aedificiorum ruinis; mari, naufragiis; arboribus,
strage & laceratione multifariâ. Sustinete, inquit, quousque signaverimus servos Dei
nostri in frontibus suis: id est, notâ impressâ discreverimus, ceu electum Dei Coetum,
in quem perditoribus istis ventis, reliquam hominum societatem in exitium daturis,
nihil juris sit; sed cui, sigillo suo animadverso, Providentia Divina jugiter invigilaret,
nè hâc rei Romanae ruinâ, quam afferrent Tubae, sancta ipsorum progenies extingue∣retur.
Ità enim rem comparatam fore, ut neque impunè laturi sint qui laeserint, tan∣quam
juris à Deoconcessi limites transgressi; porrò damnum, si quod datum fuerit, à
Deo protinus resarciretur. Allusum verò est ad locum Ezechielis cap. 9. ubi ab An∣gelo
signantur suspirantes, & exclamantes propter abominationes Ierusalem, ad hoc,
nè parem cum impiis & reprobis cladem à percussoribus sustineant.
Et sanè, eventum quod attinet, si quis temporum de quibus hîc agitur statum per∣penderit;
miraculi instar videbitur, fieri potuisse, ut Imperio Rom. tanta cum urbium
atque incolarum suorum strage dissipato & destructo, ità ut, veteribus incolis prope∣modum
extinctis, à barbaris & à Christo alienis gentibus habiraretur; Ecclesia tamen
ibidem in mediis hisce malis, & quasi mundo in caput ipsius corruente, perennaret;
imò etiam, Bestia eodem tempore (ut suo loco audiemus) universum Christianismum
cultu idololatrico incestante, Coetum nihilominus (qualis hic est) illibatum, có∣que
nomine Deo curae, in situ suo foveret. Tanti erat Dei signaculi munitam
fuisse.
Et audivi, inquit, numerum signatorum; centum quadraginta quatuor millia signali
sunt ex omnibus tribubus filiorum Israel, id est, duodecies duodecim millia, ex
singulis tribubus duodena millia.
Quemadmodum enim initio, Theatrum Visionum seu Consessum Apocalypticum
pro veteris Synagogae imagine statúque descriptum vidimus, magnáque pars hujus
libri Typorum eódem spectat, adeò ut etiam Pseudo-Christiani in Epistolis ad Eccle∣sias
ea de causa Pseudo-Iudaei audiant; ità quoque hic Ecclesia gentium catholica,
sigillo Dei munienda, figuratur typo Israelis; duodecim illius Apostolis totidem hujus
Patriarchis commodè respondentibus.
Nec id quidem immeritò fit, cùm alias ob causas, tum maximè quòd Ecclesia,
quae indè à rejectione Iudaeorum hucusque ex Gentibus colligitur, in Israelis vicem
successerit, ••ít{que}, ut ità loquar, surrogatus ISRAEL; eó{que} loco apud Deum tantis∣per
habenda, dum, veteri populo suo denuo misericordiam consecuto, plenitudo gentium
introierit; id est, Turba illa innumera ex omnibus gentibus, tribubus, populis & linguis,
quam, finitâ demum Israelis hujusce signaturâ, Ioannes se vidisse testatur, laudes Deo &