communicavit Nicolaus Rigaltius in Onirocriticis, suppletis quae in exemplari
Sambucino deerant. In hoc libello videre est plerasque imagines propheticas, quae
nostris hominibus tantum negotii facessunt, gentibus Orientalibus familiares, certè in
Divinationibus non insuctas exstitisse. Authorum verò, unde collectio facta est, an∣tiquissimus
omnium videtur Tarphan AEgyptius; ut qui non solùm se Pharaonis in∣terpretem
nuncupet, sed passim in interpretamentis suis pro Rege Pharaonis nomen
usurpet; ut tum vixisse videri possit dum adhuc AEgyptus reges suos habuit, iidéni{que}
Pharaones dicebantur. Persa, cum rege suo Saganissa, Diocletiani, ut dixi, coaeta∣neus
fuit. Indus citerioris est aevi, ut qui se passim Christianum prodat. Sed mirus est
utriusque cum AEgyptio cosensus.
Quum igitur à gentibus istis, populo Hebraeo olim sinitimis, moribúsque & ser∣monis
usu magìs cognatis, verborum & phrasium in Sacris literis usum haud illibenter
discamus; cur idem hîc in figurarum & imaginum propheticarum significatis (cùm
juxta Hebraeorum magistros deciduum prophetiae sit somnium) dedignaremur? Nemo igi∣tur
vitio mihi vertat, si ex hoc authore ascribam quae ad modó explicatorum Sigillorum
figuras intelligendas facere mihi videntur; idem postmodum in Tubis caeterisque
Visionibus (sicubi occasio tulerit) bona cum Lectoris venia facturus.
Primo igitur Sigillo, partim etiam sequen∣tibus,
lucem faciunt ista.
CAP. CCXXXIII. ex sententia Indorum, Persarum, AEgyptiorúmque, Equus
generosus qui PHARAS dicitur (Heb. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 Arab. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 equus) in somni∣orum
interpretationibus ad eminentiam & dignitatem refertur. Equi vulgares de nobili∣tate
& gloria quadam inferiore accipiuntur.
Si quis in somnis visus sibi fuerit Equo agili ac lasciviente vehi, coram populo famam &
exislimationem amplissimam & eminentiam & decus inveniet.
Item, Si quis Equo generoso vehi visus ••uerit armatus, potestatem cum bona fama re∣periet,
pro armorum ratione.
Cap. CCXLIX. juxta Persarum & AEgyptiorum interpretationes, Si quis tela cum
A••cubus tenuisse visus sibi fuerit, cum gaudio suis hostibus insultabit.
Plura habet eódem pertiuentia: ut cap. CLII. ex disciplina Indorum de magna &
longa Equi cauda, significante potestatis comites & pedissequos; de cauda praecisa,
significante tam libertatis quàm principatûs amissionem, si nempe princeps fuerit qui
se tali equo vehi somniaverit. Similiter cap. CCXXXIII. descensus ex equo, si sponte
fiat, de spontanea potestatis diminutione; sin invitè, de successore in dignitatem
surrogando exponitur.
Tertio Sigillo allucebunt ista.
Cap. XV. ex disciplina Indorum, Si quis in somnis Stateram vel Campanam quod vo∣cant
(genus est staterae) loco quodam librari viderit, ea de persona Iudicis intelligat.
Quòd si litem habet, ac inter librandum ea viderit exaequari; jus suum obtinebit.
Si Stateram aequam purámque videre videatur, Iudicem loci justum esse cognoscat: sin
perversas fractásque lances viderit, ejus loci Iudicem, quo loco somnium vidit, injustum
cogitet.
Item, Modii quoque cum mensuris eandem pro portione interpretationem habent; sed
inferiorum Iudicum personis accommodantur.
Sexto Sigillo ista.
Cap. CLXVII. ex Indorum, Persarum AEgyptiorúmque monumentis, SOL ad
Regis personam interpretando refertur, & ad principis à Rege secundi personam LVNA;
Venus ad personam Augustae; itidem alia maxima sidera ad viros Regis amplissimos.
Haec dum lego, parùm abest quin existimem, titulum istum famosum Saporis Regis
Persarum in literis suis ad Constantium Imperatorem datis, [REX REGUM SA∣POR,
particeps Siderum, frater Solis & Lunae, Constantio Caesari fratri meo salutem]
quem Ammianus marcellinus fastui Persico deputat, haud aliud fuisse quàm stylum
genti vernaculum ex hujusmodi imaginibus natum. Quod eò minùs mirum cuipiam
videri debeat, quum etiam faciales nostros videamus, Imperatorum & Regum insigni∣bus
enunciandis, Solis, Lunae, reliquorúmque Planetarum nomina adhibere. Huc