I. CARDO SYNCHRONISMORUM, SEU
SYNCHRONISMUS
SIGILLI SEPTIMI, QUOD AD PRIORES SEX TUBAS, CUM BESTIA DECEMCORNUPETA, BICORNI, CAETERISQUE CONTEMPORANTIBUS.
Primò enim, Initium Bestiae contemporat cum initio Sigilli septimi, quod est Tubarum.
NEmpe quum Coetus Signatorum, tanquam Bestiae regnantis 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, Bestiae idcirco justè & ad amussim contemporet; idémque Coetus Signatorum ineat ineunte Sigillo septimo, sive Tubarum; sequitur omnino Bestiam iti∣dem inire cum eodem Sigillo septimo, sive Tubarum.
Iam verò Coetum Signatorum Bestiae in solidum & ad amussim contemporare, osten∣sum est Synch. IV. Part. I. Eundem Coetum Signatorum inire cum Sigillo VII. liquet ex cap. 7. ubi Signatio ista sexto Sigillo continenter subjungitur. Siquidem sexti Si∣gilli Viso transacto, cùm septimum, quod Tubarum est, jam erat aperíendum, Electis Dei servis signaculo prospicitur, nè à calamitatum procellis, quae (jam quatuor An∣gelis, quatuor mundi cardinum praesidibus, ventos, quos hucusque retinuerant, ad Tu∣barum sonitum laxaturis,) Orbi terrarum incubiturae essent, perderentur. Quibus de∣inceps quoque cavetur ad quintae Tubae ••langorem, cap. 9. v. 4. ut vel eo indicio ag∣noscas, signationem istam ad Tubarum tempora pertinere. Esse verò sinem & exitum Sigilli sexti initium septimi, extra omnem dubitationem est; cùm Sigillorum ad invi∣cem series interrumpi nec possit, nec debeat. Ergò Coetum CXLIV M Signatorum, qui Sigillum sextum transactum excipit, cum Sigillo septimo, quod eidem Sigillo sexto haud minùs continenter succedit, inire necesse est. Atque ità mirabili consilio (sic sentio) Spiritus Sanct. per hujus Signationis characterem prospexit nobis de con∣nexione ineuntis Bestiae cum initio Sigilli VII. cùm alia ratio nulla reddi possit, cur hâc Visione Signatorum cap. 7. interpositâ, turbaretur alioquin non interrumpenda Sigillorum series.
Secundò, Finis Bestiae contemporat cum exitu Tubae sextae.
Nam quum Testium in sacco lugentium Dies 1260 finiantur ad exitum Tubae VI. seu ineunte septimâ; ibidem quoque Bestiae Menses 42. finiri necesse est, & per con∣sequens Bestiae tyrannidem intra sex primarum Tubarum ambitum contineri. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.
Bestiae autem Menses XLII, perinde ut contemporanei eisdem Dies 1260 luctûs Testium, ad sextae Tubae exitum finiendos esse, jam suptà demonstratum est. Part. I. Synch. 1. §. 3. ubi ex capite 11. ostenditur, cùm Testes post triduanam mortem ad vi∣tam denuo suscitati, at{que} in coelum subvecti, luctuosae Prophetiae suae Dies complevissent, factó{que} eâdem horâ, seu tempore, ingenti terraemotu, Urbs magna ruinam passa esset, Bestíáque, truculentus Testium hostis, prae clade quam tunc sentiret animam age∣ret; ut sciremus ubi intervalli Sigillorum & Tubarum hoc acciderit, continuò sub∣junxisse