SYNCHRONISMUS VII.
TURBAE PALMIFERAE INNUMERABILIUM OVANTIUM EX OMNIBUS GENTIBUS, TRIBUBUS, POPULIS, ET LINGUIS, Cap. 7. v. 9. Cum TUBA SEPTIMA SEU INTERVALLO A•• EXCIDIO BESTIAE.
- 1. TUrba Palmifera proximè succedit Coetui CXLIV M Signatorum: Coetus au∣tem iste (ex opposita Bestiae, cui contemporavit, ut ratione, sic duratione, metiendus) cum Bestia quoque periodum suam complevit [Synch. IV. Part. I.] Er∣gò Turba Palmifera utrumque consequitur; ac proinde cadet in Tubam septimam, quod est Intervallum ab excidio Bestiae.
- 2. Turba Palmifera sunt cives Novae Ierusalem: de ambobus enim dicitur, quod non esurient, neque sitient, ampliùs, &c. quòd Agnus pascet eos, & ducet eos ad vivos fontes aquarum; quódque abstersurus sit Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. Iam Nova Ierusalem contemporavit Tubae septimae; ergò & Turba Palmifera.