verò rerum totis mensibus XLII. potituram [cap. 13. ver. 3, 5, 12, 14, 15.] Quo
facto, ipse in conspectu ipsius omnem potestatem ejus exercet; edit quoque, (seu facit)
signa magna in conspectu ejus [ver. 12, 13. & cap. 19. v. 20.] Tandem verò eadem
haec Bestia Bicornis (quam aliàs Pseudoprophetam Ioannes vocat) unà cum Bestia illa
altera, in cujus conspectu ediderat signa, tanquam comites individui apprehenduntur, &
vivi conjecti sunt ambo in stagnum ignis ardens sulphure, cap. 19. v. 20. Cùm ergò Be∣stia
Decemcornupeta (fas enim mihi sit Bestiam illam Septicipitem redintegratam sic evi∣dentiae
causâ appellare) & Bicornis Pseudopropheta à se invicem ne que ortu suo neque
interitu separentur; quinetiam altera alterius potestatem 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, hoc est, in prae∣sentia ipsius,
administret: quis non videt illas omniaevo suo necessariò contempora∣re?
Ut autem res tota rectè percipiatur, sciendum, nullum alium Bestiae Septicipitis
statum cap. 13. describi, quàm instaurationis, seu capitis novissimi, quo Decemcornu∣peta
evasit; id quod tota descriptionis series evincit. Quicquid enim mali Bestia pa∣trâsse
dicitur, quicquid cultûs & adorationis eidem ab incolis terrae delatum est, id
omne post instaurationem ipsius, seu plagae curationem, factum perhibetur. Porrò,
decem cornua ad caput seu statum Bestiae novissimum (qui status instaurationis istius
est) pertinere, ex Angeli interpretatione cap. 17. manifestum est. Siquidem ibi,
cùm quinque capita cecidissent, id est, vices suas complevissent, sextum autem jam tum
Ioannis aevo vicem suam obiret; cornuum tamen tempus nondum advenisse dicitur.
Ergò ad septimum seu novissimum caput pertinere necesse est.
Appendix de alternatione Nominum Bestiae & Pseudoprophetae;
item Bestiae & Imaginis Bestiae.
De utraque enim monebat Titulus Synchronismi. Et primò, eandem esse Bestiam
Bicornem atque Pseudoprophetam, ex vetustissimis Apocalypseos interpretibus observa∣vit
Irenaeus. Id quod ex collatione ver. 13, 14, 15, 16. cap. 13. cum versu 20. capitis
19. adeò clarum est & manifestum, ut ulteriori confirmatione non egeat.
Sed quod porrò praefert Titulus, Bestiam Decemcornupetam nomine Imaginis Bestiae
aliàs signari solitam, id minùs liquidum est, & de quo Lectori non nimis forsan attento
nihil suboleret. Illud tamen ità esse, haud temere mihi observâsse videor; ac proin∣de,
ubicunque occurrit Bestia cum Pseudopropheta, (id quod ter factum reperio) ibi
Bestiae cognomento non aliam quàm Decemcornupetam Bestiam intelligi; cùm per Pseu∣doprophetam,
Bicornem designari satìs liqueat. Contrà, ubi cum Bestia Imaginem
Bestiae componi videas [ut cap. 14. v. 9, 11. cap. 15. v. 2. cap. 16. 2. cap. 19. 20. &
cap. 20. 4.] istîc per Bestiam, Pseudoprophetam intelligendum esse; per Imaginem
verò ejus, Bestiam Decemcornupetam, seu Septicipitem restitutam: Haec enim, cùm
Pseudoprophetam instauratorem suum agnoscat, séque totam arbitrio ejus tanquam
supremi Domini regendam permittat [cap. 13. v. 12, 14, 15.] non immeritò Imago
ejus dicitur; non quidem cujus similitudinem gerit, Genitivo passivè sumpto (eo
namque respectualîus Imago est, Draconis fortè Septicipitis, aut statûs in quo vigu∣it
ante plagam, juxta cujus ideam scilicet de integro Deum blasphemat, bellúmque
gerit adversus Sanctos) sed Imago, cujus Bicornis iste Draconiloquus & restituendae
author fuit, próque peculio suo vendicat, Genitivo nempe Agentem & Possessorem
denotante; quemadmodum in iisdem illis locis Character Bestiae non est qui ipsi Bestiae
imprimitur, sed quo Bestia eadem illa cultores suos inurit.
Et quidem rem ità se habere, ut dixi, de Imagine Bestiae, argumento est primò,
quòd cap. 13. ver. 15. dicitur, illam ipsam Imaginem Bestiae, quam ibi animavit Pseu∣dopropheta,
facere ut quicunque non adorârint Imaginem Bestiae, occidantur; imò alibi
(ut Bestiam agnoseas) adorandi verbo ferè semper subjicitur, tanquam aliquid in
quod adoratio competat. Cùm igitur duas tantùm, non plures, delineet Apocalypsis
Bestias; haec tam improba, cum non dispari sive jubendi sive cogendi potestate, Ma∣jestas
non potest non earum alterutri convenire. Porrò ubi Bestia simul adest cum
Pseudopropheta, Imago Bestiae, in eadem verborum constructione, non comparet,
quasi nimirum tunc vicem ejus suppleret Appellatio Bestiae. Denique, ejusdem illius
esse dicitur Imago Bestiae cujus est Nomen Numerúsque, c. 15. 2. At verò Nomen &
Numerus non alterius Bestiae dici videntur, c. 13. quàm Bicornis: Ejusdem igitur
(utputa Architecti & Domini) Imaginem quoque dici par est. Sed Imago haec, si∣ve
fit, sive non sit Bestia illa Decemcornupeta, instituto nostro nihil officit quid∣quam:
huic enim hypothesi non innititur Synchronismus Bestiarum.