Page [unnumbered]
GƲILIELMI LILII ad suos Discipulos monita Paedagogica, SEU CARMEN DE MORIBUS.
QUi mihi discipulus Puer es, cupis atque doceri,
Huc ades, haec animo concipe dicta tuo,
Manè citus lectum fuge, mollem discute somnum:
Templa petas supplex, & venerare Deum.
Attamen in primis facies sit lota manúsque;
Sint nitidae vestes, comptáque caesaries.
Desidiam fugiens, cùm te schola nostra vocârit,
Adsis; nulla pigrae sit tibi causa morae.
Me Praeceptorem cùm videris, ore saluta,
Et condiscipulos ordine quosque tuos.
Tu quoque fac sedeas, ubi te sedisse jubemus;
Inque loco, nisi sis jussus abire, mane.
Ac magìs ut quisque est doctrinae munere clarus,
Sic magìs is clarâ sede locandus erit.
Scalpellum, calami, atramentum, charta, libelli,
Sint semper studiis arma parata tuis.
Si quid dictabo, scribes; at singula recté;
Nec macula, aut scriptis menda sit ulla tuis.
Sed tua nec laceris dictata aut carmina chartis
Mandes, quae libris inseruisse decet.
Saepe recognoscas tibi lecta, animóque revolvas;
Si dubites, nunc hos consule, nunc alios.
Qui dubitat, qui saepe rogat, mea dicta tenebit;
Is, qui nil dubitat, nil capit inde boni.
Disce puer quaeso, noli dediscere quicquam,
Nè mens te infimulet conscia desidiae.
Sísque animo attentus: quid enim docuisse juvabit,
Si mea non firmo pectore verba premas?
Nil tam difficile est, quod non solertia vincat:
Invigila, & parta est gloria militiae.
Nam veluti flores tellus nec semina profert,
Ni sit continuo victa labore manûs:
Sic puer, ingenium si non exercitet, ipsum
Tempus & amittit, spem simul ingenii.
Est etiam semper lex in sermone tenenda,
Nè nos offendat improba garrulitas.
Incumbens studio, submissâ voce loquêris;
Nobis dum reddis, voce canorus eris.
Et quaecunque mihi reddis, discantur ad unguem;
Singula & abjecto verbula redde libro.
Nec verbum quisquam dicturo suggerat ullum;
Quod puero exitium non mediocre parit.