Page 90
SYntaxis Liliana in Compendium redacta: Nam tantam Regularum molem, quae à Lilio multipli∣catae sunt, neutiquam necessariam esse sentio: Sed si∣quis quaerat quare tam pauca exempla ea{que} taris in lo∣cis hinc illinc sparsa in Syntacticas hasce Regulas cita∣vi, sciat me consultò & ad imitationem doctissimarum Scholarum hoc fecisse. Insuper Specimina & Exem∣pla in Lilianam Syntaxin à multis edita non desunt; necnon Anglica argmenta quotidiè meis tyronibus La∣tinè vertenda dictare soleo: Et denique in Syntacticâ Verborum examinatione eorum constructionem, & quos casus plerumque regunt, non omnino perfuncto∣riè tractavi. Siquid novisti, siquid excogit••sti (Qui∣cunque es) rectius aut melius istis, candidus imper∣ti, si non, his utere mecum.