Page XXXVIII
Ad Autorem.
ETsi jam tristem glacies incarcerat annum,
Excidit & rigida penna caduca manu;
Ipse licet stupeat concretus pyxidis humor,
Durus & in nigras perneget ire notas;
(Immo etiam resoluta focis prodire tremiscit
Pallens conspecta lacryma nigra nive;)
Quamvis Musarum stagnent in marmora fontes
Fluminis obliti, vena nec ulla fluat:
Attamen huic dextrae, veteri ne desit amico,
Quod negat undarum vena, dabit silicis.
Gratulor ergo tibi, Lightfoote, volumine justo
Quod libros donet postuma cura tuos.
(Nam quasi praesentem nun•• te compellat amice
Musa memor, palpi suspicione procul.)
Tu Rabbinorum percurris singula, sordes
Edoctus planta transiliisse levi.
Dum{que} tuas longis redimis de noctibus Horas,
Concinnas nobis ex Oriente diem.
Abstulerat quondam Legis gens invida clavem, ac
In Talmude suo postea condiderat.
Hanc tu, ruspando, reperisti; hac plurima pandis,
Et reseras nobis, quae latuere diu.
Sic clavam Alcidae extorques, ensem{que} Goliae
Cum spoliis Phariis das modo sacra Deo.
Sic olim, Paulus quam scripsit, Epistola cunctas
Exhibuit nobis Gamalielis opes.
W. D.