Page XXXIX
IOHANNES LIGHT FOOT S. T. P.
Agro Staffordiensi oriundus,
Ecclesiae Magnae Mundoniae in agro Hertfordiensi Rector,
Aulae S. Catharinae apud Cantabrigienses Praefectus,
Et Eliensis Canonicus.
Eruditione omnifaria, praesertim Orientali,
Instructissimus.
Qui Thalmudicam doctrinam miro judicii acumine tractavit,
Et Rabbinicae literaturae venam exhibuit
(Quod rarum) sine scoriis.
S. Scripturis obscurioribus lucem dedit, confusis harmoniam.
In Chronologiae 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 eruendis Conjector felicissimus.
Et Hebraicae veritatis Vindex strenuus.
Intimus Templi Hierosolymitani Mystes;
Qui secretiora adyta penetravit, sacra ordinavit.
Atria mensus est
Calamo vere Angelico.
Terram Canaaniticam,
Injuria temporis magna parte deperditam,
Face requirens Thalmudica
Sibi ipsi, & Orbi restituit.
Qui bonas literas optimis ornavit moribus,
Suavitate singulari, candore summo, humilitate eximia:
Amicis maximum reliquit sui desiderium,
Omnibus exemplum.
Senectute vegeta
Studendo, scribendo, concionando lubenter impensa,
Deposuit tandem quicquid erat mortale.
Horis vero Hebraice & Talmudice impensis
Nomen suum reliquit
Aeternitati Sacrum.