Incipit Lib. V. (Book 5)
I. M. NƲnc ergo ne forte mittat manum suam, & sumat etiam de ligno vitae, & comedat, & vivat in aeternum. Horum verborum priusquam propheti∣cam contemplemur virtutem, qua manifestissime reditus humanae na∣turae in eandem felicitatem, quam peccando perdiderat, promittitur; totius capituli ordo praemonstrandus est, in quo magnam Prophetum Moysen hyperbatice locutum, quisquis acute prospexerit, inveniet. Ordo itaque verborum talis est.
Fecit quo∣que Dominus Deus Adamo & uxori ejus tunicas pelliceas, & induit eos, & ait: Ecce Adam factus est, quasi unus ex nobis. Et emisit eum Dominus Deus de paradiso, ut operaretur terram de qua sumtus est. Nunc ergo ne forte mittat manum suam, & sumat etiam de ligno vitae, & comedat, & vivat in aeternum. Ejecitque Adamum, & col∣locavit ante paradisum voluptatis Cherubin, & flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae.Quod itaque scriptum est; nunc ergo ne forte mit∣tat manum suam, &c. posset venire in ambiguum cujus personae dicta sint, utrum Theo∣logi prophetantis, an Domini loquentis: si non aperte in Septuaginta editione distin∣gueretur, in qua scriptum est, & nunc inquit Deus, ne aliquando extendat manum, & su∣mat de ligno vitae: nemini tamen vim verborum clare intuentium in dubio, ut arbitror, erit, quin reditum naturae humanae in suam antiquitatem haec verba quoquo modo sint ordinata, repromittant. Non enim mihi videntur diligenter inspicere, qui illam par∣ticulam quae est ne, negandi intellectum, non autem interrogandi ac veluti dubitandi in hoc loco arbitrantur obtinere: Et quod ideo expulsus sit homo de paradiso, ne posset de ligno vitae sumere vivereque in aeternum. Qua enim possibilitate post pec∣catum humana natura de ligno vitae valeret sumere, ac comedere, & vivere in aeternum, nondum liberata à peccato & morte quae est poena peccati? quando nec ipsa ante pec∣catum de eodem ligno vel praesumserit, vel comederet; ut diligens divinae scripturae inquisitio subsinuat. Si enim sumeret & comederet, profecto neque peccasset neque ruisset, sed in aeternum feliciter vixisset. Additur, si paradisus ille de quo homo ex∣pulsus est, localis erat terrenusque, & si lignum vitae quod in medio ipsius plantatum est, terrenum fuit atque sensibile, fructumque corporeis usibus aptum protulerit; cur non ab ipso solo vitae ligno Deus hominem expulerit, & in aliqua parte paradisi eum sepserit, ne lignum illud posset attingere? Si enim nulla alia causa feliciter & aeterna∣liter vivendi in paradiso fuerit praeter esum ligni vitae, qui solis rationabilibus crea∣turis concessus est; cur homo post peccatum in aliqua parte paradisi miser atque mor∣talis degere temporaliter non potuerit? Nam si caetera animalia praesertimque ser∣pens ille quo antiquus hostis malitiam suam exercuit, in paradiso fuisse, nec tamen spiritualiter & feliciter vivere posse creduntur, quum non ad esum ligni vitae creata sunt; cur non etiam homo delinquens inter illa vivere non sineretur? cum vera ra∣tio docuerit rationabilem creaturam etsi peccatricem omnem irrationabilem peccato carentem naturae dignitate antecedere. Si ergo irrationabilia animalia homine de∣pulso, in paradiso remanserunt, dum sit caeteris praestantior, qua ratione non & ille etiam peccator inter illa in paradiso remanere permissus est? An forte cum illo caete∣ra animalia de paradiso expulsa sunt? Si quis hoc dixerit, quaerat ex divina scriptura, aut sanctorum patrum auctoritate, aut ex utroque, unde approbet expulsionem ani∣malium, quibus homo in paradiso ante peccatum nomina imposuit, simul cum homi∣ne peccante de paradiso expulsa fuisse. Quod si homo non potuerit carnaliter de pa∣radiso ejusque animalibus sentire, desinat; & ad spirituales intellectus quos veritas edocet, promtus accedat, qua una & sola via mysticarum literarum penetrantur adi∣ta. Veni igitur, divinorumque verborum virtutem diligentius intuere. D. Praesto sum paratusque quae à te dicentur cognoscere, valde quippe necessaria sunt, & a paucis, ut opinor, tractata. Siquidem de humanae naturae caeterorumque in ea, &