Incipit LIB. III. (Book 3)
M. IN Secundo Libro tota fere nostrae raciocinationis intentio est constituta de secunda universalis naturae consideratione, &, ut ita dicam, forma seu specie: quaecunque verisimilia nobis visa sunt, & ad liquidum ut arbitror deducta, veraeque rationis conclusionibus inconcusse munita, literis mandare, universaliter na∣turae secundae consideratio est. In ea ipsius parte quae & creatur & creat, & in qua re∣rum omnium principia, hoc est, primordiales causae, seu ut saepe dictum est, praedesti∣nationes rerum creandarum seu divinae voluntates, sicut & sanctorum patrum au∣ctoritas, & ipsa recta ratione consulta veritas edocet esse consideranda. Ubi etiam ipsa disputationis necessitas exigebat quaedam de incidentibus quaestionibus principa∣lis quaestionis revelandae gratia introducere. Nulla siquidem principalis quaestio est ut opinor, quae non incidentes quaestiones dum diligenti mentis contuitu investigatur recipiat; enodari enim aliter impossibile est, praesertim cum necessarium & inevita∣bile fieret, dum de principiis rerum disputabamus, hoc est, de primordialibus causis, de uno etiam omnium principio, Deo videlicet, qui solus est sola ac prima causarum omnium causa, & supercausalis causa, & superessentialis bonitas, cujus participatione omnia principia, & omnes causae omnium rerum subsistunt; ipse vero nullum partici∣pat, quia omni principio superiori se vel secum existenti non tamen coessentiali sibi omnino caret, quod animo occurrebat inferri: quis enim de creatis causis recte quid dicet, nisi prius unicam omnium causam per se subsistentem & à nulla praecedenti se creatam pure perspiciat? in quantum de ineffabili datur fari, deque incomprehensi∣bili comprehendi, de superante omnem intellectum intelligi. Cum his etiam quaedam de reditu rerum mutabilium atque segregatarum per diversas naturae divisiones & par∣tes quibus iste mundus perficitur iterum in principia sua ex quibus procedit, & in quibus immutabiliter subsistit, dum finis omnium venerit, eorumque quae in motu sunt status apperu••rit, per quem nihil movebitur, breviter perlibavimus. His itaque aliisque ut diximus secundi sermonis ordo texitur, deinde consequentia quaestionum ni fallor exigit. Tertium librum, deo duce, de tertia universalis naturae consideratio∣ne, hoc est, de ea parte creaturae quae creatur & non creat, quicquid nobis in men∣tem lux aeterna patefecerit, texi. D. Non aliter disputandi viam ingredi oportet ut aestimo; nam si primus liber de natura cuncta creante, & à nulla creata, deque solo deo intellecta; secundus vero de ea quae & creatur, & creat, & in primordiis rerum cognoscitur, rationabili tractat progressione: nunc consequens est ut & tertius de tertia quae creatur & non creat constitutionis suae materiam suscipiat: sed priusquam ad enodandam hanc naturae partem transeamus, nosse velim qua ratione eam naturam quae ab omnium naturarum universitate per excellentiam sui, atque infinitatem remo∣vetur, veluti primam partem ipsius universitatis ponere voluisti. Universitas siqui∣dem formarum suarum partiumque numeris impletur, ac per hoc in infinitum non progreditur, suis enim finibus sursum versus atque deorsum terminatur; ab intelle∣ctuali siquidem creatura quae in angelis est constituta. Et ut altius ascendamus à pri∣mordialibus causis, supra quas vera ratio nil superius praeter solum deum reperit, in∣choans,