Incipit LIB. II. (Book 2)
1. M. QUum in superiori libro de Universalis Naturae universali divisione (non quasi generis in formas, seu totius in partes; non enim Deus Genus est Creaturae, nec Creatura species Dei, sicut Creatura non est genus Dei, neque Deus species Creaturae est: eadem ratio est in toto & partibus, Deus siquidem non est totum Creaturae, neque Creatura pars Dei, quomodo nec Creatura est totum Dei, neque pars Creaturae quamvis altiori theoriâ juxta Gregorium Theo∣logum pars Dei simus, qui humanam participamus naturam, quoniam in ipso vivimus, movemur & sumus; metaphoricéque Deus dicatur & Genus, & Totum, & Species, & Pars: Omne enim quod in ipso & ex ipso est, piè ac rationabiliter de eo praedicari potest; sed intelligibili quâdam universitatis contemplatione: Universitatem dico Deum & Creaturam) breviter diximus; nunc eandem naturae divisionem latius, si videtur, repetamus. D. Videtur quidem & valde necessarium; nam si latiori ratio∣nis inquisitione non aperiatur, tacta solummodo & non discussa resedisse videbitur. M. Talis itaque erat, ut opinor, supradicta universalis naturae quadriformis divisio, in eam scilicet formam vel speciem (si rite forma, vel species dicenda est prima omnium causa, quae superat omnem formam & speciem, dum sit formarum & specierum omnium informe principium) quae creat & non creatur; informe autem principium propterea Deum dicimus, ne quis eum formarum numero aestimet censeri, dum sit formarum omnium causa; ipsum etenim omne formatum appetit, cum sit per se ipsum infinitus & plus quam infinitus, est enim infinitas omnium infinitatum. Quod igitur nulla forma coarctatur vel diffinitur, quia nullo intellectu cognoscitur, ratio∣nabilius dicitur informe quam formatum; quia ut saepe dictum est, verius per nega∣tionem de. Deo aliquid praedicare possumus, quam per affirmationem. Secunda in eam quae creatur & creat; sequitur tertia quae creatur & non creat; dehinc quarta quae nec creat nec creatur. D. Ita sane divisum est. M. Quum igitur de oppositio∣nibus praedictarum naturae formarum breviter in priori disputatione jam dictum est, consideravimus enim quomodo resultat tertia, primae ambae siquidem veluti quadam diametro ad se invicem è regione oppositae respiciunt; creata enim ut diximus & non creans opponitur creanti & non-creatae; similiter secunda forma è diverso respicit quartam; opponitur enim creata & creans neque creatae neque creanti: universalem vero naturam formas habere propterea dicimus, quoniam ex eâ nostra intelligentia quodammodo informatur, dum de ipsâ tractare nititur; nam per se ipsam universa natura non ubique formas recipit, eam siquidem Deo & Creaturâ contineri non in∣congrue dicimus, ac per hoc, in quantum creatrix est, nullam formam accipit in seipsâ,