Epist. 19.
1. NEscio quo pacto alienae semper calamitatis teneat me commiseratio: quotiescunque tamen amicī mei quid detrimenti capiunt, aut fortunae flagellis va∣pulant & confodiuntur, eorum jactura non minus ani∣mum meum everberat, quàm si ipse naufragium facerem, aut meis quoque rebus pessimè viderem consultum.
2. Propterea cùm videam famam tuam indies pericli∣tari, me oportet (ut dolori satisfaciam, & animus meus conquiescat) rebus tuis manum dare.
3. Omnes magnopere tristamur, quòd perditissimis quibusdam & libidinis compertae nebulonibas adhaereas, qui neque Deum timent neque homines reverentur.
4 Qui si corruptis suis moribus aliquantò diutiùs te inebriaverint, jam nullam tui liberandi spem relinques, & actum erit de tuo nomine.
5. Sin eorum vinculis properè te eximas, adhuc morbo tuo mederi poterimus.
6. Et quamvis primi tui mores patri stomachum mo∣verint, tamen velit nolit ab eo veniam extorquebimus, modò in hisce longiùs morari desinas, & meam expecta∣tionem non destituas.
7. Per me non stabit, quo minùs in parentum amorem redeas.
8. Dii faciant, ut nostra haec exhortatio aliquem tuae menti relinquat aculeum! Vale, & verborum meorum memineris.