Centuria epistolarum Anglo-Latinarum ex tritissimis classicis authoribus, viz. Cicerone, Plinio & Textore, selectarum : quibus imitandis ludi-discipuli stylum epistolis familiarem facilius assequantur
Hoole, Charles, 1610-1667.

Epist. 10.

1. CRedebas, ut opinor, te tuis verbis fore mihi formi∣dolosum, cùm nuper irascereris, evomeresque quic∣quid in buccam veniret.

2. Non sum is qui fulgura ex vitro reformidem, cuique terrori sint futiles & importunae, qualibus tunc temporis strepebas, comminationes.

3. Convitia tua nullo me detrimento afficiunt.

4. Si tamen solitâ semper loquacitate stomachum mihi moveris, faciam te tuae stultitiae poenitere: secus enim il∣latae tibi injuriae culpam praestarem; cùm tamen rebus tuis, perinde ac meis, hactenus semper consuluerim. Vale.