55. M. T. C. Cornificio Collegae S.* 1.1
1. GRata mihi vehementer est memoria nostrî tua, quam significâsti literis; quam ut conserves (non quòd de tuâ constantiâ dubitem, sed quia mos est ita ro∣gandi) rogo.
2. Ex Syriâ nobis tumultuosiora quaedam nunciata sunt, quae, q••ia tibi sunt propiora quàm nobis, tuâ me causâ magis movent, quàm meâ.
3. Romae summum otium est, sed ita, ut malis salubre aliquod & honestum negotium: quod spero fore, quia vi∣deo id curae esse Caesari.
4. Me scito, dum tu absis, quasi occasionem quandam & licentiam nactum, scribere audaciùs, & caetera quidem fortasse, quae etiam tu concederes.
5. Sed proximè scripsi de optimo genere dicendi, in quo saepe suspicatus sum te à judicio nostro, sic scilicet, ut doctum hominem à non indocto, paulum dissidere.
6. Huic tu libro, maxime velim ex animo; si minùs, gratiae causâ suffragêre.
7. Dicam tuis, ut eum, si velint, describant, ad têque mittant.
8. Puto enim, etiamsi rem minùs probabis, tamen in istâ solitudine, quicquid à me profectum sit, jucundum tibi fore.
9. Quod mihi existimationem tuam, dignitatemque tuam commendas, facis tu quidem omnium more: sed ve∣lim sic existimes, me, cùm amori, quem inter nos mu∣tuum esse intelligam, plurimum tribuere, tum de summo ingenio, & de optimis tuis studiis, & de spe amplissimae dignitatis tuae ita judicare, ut neminem tibi anteponam, comparem paucis. Vale.