48. Cicero Curio S. P. D.
1. FAcilè perspexi ex tuis literis (quod semper studui) & me à te plurimi fieri, & te intelligere, quàm mihi carus esses.
2. Quod quando uterque nostrûm consecutus est, re∣liquum est ut officiis certemus inter nos, quibus aequo ani∣mo vel vincam te, vel vincar abs te.
3. Acilio non fuisse necesse meas dari literas, facilè pa∣tior.
4. Sulpitii tibi operam intelligo ex tuis literis, non multum opus fuisse, propter res tuas ita contractas, ut, quemadmodum scribis, nec caput, nec pedes: equidem vellem utì pedes haberent, ut aliquando redires.
5. Vides enim exaruisse jam veterem urbanitatem, ut Pomponius noster suo jure possit dicere, nisi nos pauci re∣tineamus gloriam antiquam Atticam; ergo is tibi, nos ei succedimus.
6. Veni igitur, ne tantum semen urbanitatis, unà cum Republica, intereat. Vale.