necesse erat diligere, qualiscunque esset, talem habemus, ut libenter quoque diligamus.
8. Qui cùm mihi in sermonem injecisset, se velle Asi∣am visere, non modò invitatus, sed etiam rogatus est à me ut id potissimum, nobis obtinentibus provinciam, face∣ret.
9. Cui nos & charitate & amore tuum officium praestitu∣ros non debes dubitare.
10. Illud quoque erit nobis curae, ut Cratippus unà cum eo sit; ne putes in Asiâ feriatum illum ab iis studiis, in quae tuâ cohortatione inci••atur, futurum.
11. Nam illum paratum, ut video, & ingressum pleno gradu, cohortari non intermittimus, quo indies longiùs discendo, exercendoque se, procedat.
12. Vos quid ageretis in Republicâ, cùm has literas da∣bam, non sciebam.
13. Audiebam quaedam turbulenta, quae scilicet cupio esse falsa, ut aliquando otiosâ libertate fruamur: quod vel minimè mihi adhuc contigit.
14. Ego tamen nactus in navigatione nostrâ pusillum laxamenti, concinnavi tibi munusculum ex instituto meo; & Dictum, cum magno nostro honore à te dictum, conclu∣si, & tibi infrà subscripsi.
15. In quibus versiculis, si tibi quibusdam verbis 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 videbor, turpitudo personae ejus, in quam li∣beriùs invehimur, nos vindicabit.
16. Ignosces etiam iracundiae nostrae, quae justa est in ejusmodi homines, & cives.
17. Deinde, quî magis hoc Lucilio licuerit assumere libertatis, quàm nobis? cùm etiamsi odio pari fuerit in eos, quos lae sit; tamen certè non magis dignos habuerit, in quos tanta libertate verborum incurreret.
18. Tu, sicut mihi pollicitus es, adjunges me quam∣primùm ad tuos sermones.
19. Namque illud non dubito, quin, si quid de interitu Caesaris scribas, non patiaris me minimam partem & rei & amoris tui ferre.