Page 41
44. M. T. Cicero M. Lepido S. P. D.
1. QUòd mihi, pro summâ erga te benevolentiâ, mag∣nae curae est, ut quàm amplissimâ dignitate sis; mo∣lestè tuli, te Senatui gratias non egisse, cùm esses ab eo Ordine ornatus summis honoribus.
2. Pacis inter cives conciliandae te cupidum esse laetor.
3. Pacem eam si à servitute sejungis, consules & Rei∣publicae, & dignitati tuae: sin ista pax perditum hominem in possessionem impotentissimi dominatûs restitutura est, hoc animo scito esse omnes sanos, ut mortem servituti ante∣ponant.
4. Itaque sapientiùs, meo quidem judicio, facies, si te in istam pacificationem non interpones, quae neque Sena∣tui, neque populo, neque cuiquam bono probatur.
5. Sed haec audies ex aliis, aut certior fies literis.
6. Tu, pro tuâ prudentiâ, quid optimum factu sit, vide∣bis. Vale.