Amanda, a sacrifice to an unknown goddesse, or, A free-will offering of a loving heart to a sweet-heart by N.H. of Trinity Colledge in Cambridge
Hookes, Nicholas, 1628-1712., Drayton, Michael, 1563-1631. England's heroical epistles. Latin & English. Selections.
Page  133

Carmen Lapidarium in obitum Machaonis Canta∣brigiensis Johan. CRANE Magistri in Artibus.〈 in non-Latin alphabet 〉

SIste, Siste paululùm Viator
Si non valerudinarie, mortalis tamen
Hem! vagule, Blandule
Properasne? quò properes equidem nescio,
Id certum ex me & id unum est certum tibi
Properarc celeri fatum te versus pede
Libitina pultabit aliquando importuna, inevitabilis,
Ageris quocunque pragmaticus
Atque in haec scias non lentè festinas loca.
Mors etenim tenebrio, plagas & tendiculas omnibus,
Quis huc tetendit & quo tendis attende itaque,
Fige osculum mihi, frigidè licet rogo, fige;
Peritissimi venerare cineres medici Apothecarii
Odorifera inter thura, aromata & diapasmata
Sublimatus elanguit Mercurius
Dextra contabuit AEsculapii manus.
Cujus memoriae eadem debentur sacra.
[Quae divo Coronidis filio Epidaurii]
Ludi quinquennales, gallus febricitans capra
Illustrior hic gentis Poeoniae gloria & ipse Apollo oc∣cidit,
Pharmacopola, olim nobilis Panacaea & Alexicacon
Page  134Humanum Cranium calcinatum magìs,
Defaecata Paracelsi Alembrot
Magister Artium & Magisterii
Metempsychosin denuo
Passa est Hippocratis vel Galeni animula;
Imminent is qui toties mortis secuerat ungues,
Et fatorum castigaverat praecipitantiam,
Tibi nunc prodromus, & praecidaneus factus:
Meditare hospes & legendo haec facilè te intelliges,
In exoranda nempe fatorum numina
Qui morbis ferunt medicinam & remedium omnibus
Simile praescribet recipe & ana simile tibi.
VALE.
Vale viator quantum potes. Vale
At tùm demùm valebis cum huc redibs.
Vale.
A medico etiam mortuo Vale.