Page 1
Haered. ac Nepot. suis Praecepta & Consilia E. B. H. de C. & C. I. de K.
SI tibi chara Dei sunt Jussa, & Jussa Parentis,
Si cupis hâc vitâ tum meliore frui,
Sis memor officii; non à te conditus olim,
Propter te solum sed neque nalus eras.
Te debes totum; quae sint tua munera specta,
Quò vitae ratio constet ubique tuae.
Ex omni virtute Deum venerare Supremum,
Mitia nec desint vota, precesque bonae.
Spes intensa simul figatur, amorque perennis,
Non alibi tandem gaudia fige tua.
Author cum rerum, Medium sit, Finis & Idem,
Hunc corde, ac animâ, viribus atque cole.
Proximus ut quâvis aequâ ratione juvetur,
Sit, post hunc cultum, proxima cura tibi.
Nec dubites quis sit tibi Proximus, omnis ubique
Qui caret auxilio, Proximus ille tuus.
Inter virtutes sit faelicissima, velle
Humanum simul & posse juvare genus.
Si maculis Animam conspurcant Crimina foeda,
Commissi pudeat, poeniteatque mali.
Dîa tibi dederit nullum cum gratia signum,
Vnde magis constet Spiritus intus agens▪
Huc licèt accedant Ritus, Mysteria, Sacra,
Haud aliter labes emaculare queas.