De Gustu.
GVstus, sensus summè corporeus proximè succedit, cujus nulla extra linguam latitudo. Hujus object∣um est sapor, qui plurimis tamen differentiis insignitur, quarum investigatio ad alimentorum, medicamentorum & ipsorum venenorum dignotionem cumprimis necessa∣ria. Medium est aqua Salinalis; Organon, pellicula linguae obducta, quae spongiosa & mollis, qualis nulla in toto corpore. Hallucinationes in gustu dantur,* 1.1 ubi ex nimis exsiccatis externis partibus, sapores haut satis per linguae poros ad fibras nervósque gustui inservien∣tes transferuntur. Hinc insipida quaedam, Causone la∣borantibus, tum ipsis senibus existimantur, quae aliis sapiunt. Quum enim ex corrugata lingua constringan∣tur meatus, haerent sapores neque ad ultimum examen perducuntur.