A ternary of paradoxes the magnetick cure of wounds, nativity of tartar in wine, image of God in man
Helmont, Jean Baptiste van, 1577-1644., Charleton, Walter, 1619-1707., Helmont, Franciscus Mercurius van, 1614-1699.
Page  [unnumbered]

In Elegantissimam Triadem Tractatuum Philosophicorum Doctis. Van-Helmont de Magnetismo, Tartaro, & Anima; AD. GUALTERO CHARLETON Clarissimo Chimiatro Londin. Anglico Idiomate cum notis donatorum: Hoc, in amicitiae tesseram, apud Belgas discessurus, Epigramma Operi suo praefigendum reliquit: P. de Cardonnel.

DOcta Trias! Magnum Sophiae quae condis elixir,
Quod puto Termagnum vel latuisse Senem:
Eia avibus prodi laetis; Te fama secundet
Prospera, suffragiis intemerata suis.
Digna Trias Cedro; Phoebi Lauróque perenni,
Digna vel invitos conciliare Sophos:
Aonidum munus sacrum, doctaeque Minervae,
Cui nil posse addi Fama putabat iners:
Addere Suada Novos, ô Charletone, Lepores
Ausa tamen Calami est Dexteritásque tui.
Alter dicêris meritò nunc omnibus *Hermes;
Et tua jam summis proxima Laurus erit:
Quáque Theophrastum evexit Germania laude,
Helmonti in *Batavis gloria quanta fuit:
Tàm debere Tibi Britones se jure fatentur,
Vtiliora illis qui Monumenta paras.

V. KAL. VIIBRIS. AERAE CHRIST. MDCXLIX.