Grotius, his arguments for the truth of Christian religion rendred into plain English verse.
Grotius, Hugo, 1583-1645., Virgil. Bucolica. 4. English.
Page  [unnumbered]

Ad Virum Ornatissimum — de Veritate Christianae Religionis ab eo∣dem in Versus Anglicanos traductâ.

BElla canant alii nullos habitura triumphos,
Et malè conversos cognata in viscera cives,
Victores{que} sui populos, dum vincitur Hostis
Qui consanguineum genus est; alii{que} theatris
Spe lucri, aut aurae nimio popularis amore
Perpetuô insudent, quibus & sua carmina vendant;
Furtivos narrent alii, sua crimina, Amores,
Et quae Bella gerunt, Veneris dum castra se∣quuntur.
Nobilius moliris opus, dum sacra profanis
Posthabitis modò bella canis, seu fundere versus,
Seu vitam verâ pro Relligione paratus.
Nobiliora canis, dum Relligionis avitae
Impulsus studio, facili sacra dogmata venâ,
Et rerum à primâ deducis origine causas.
Macte igitur virtute novâ; mysteria tantùm
Voce quidem, at strictâ, stricto velut ense tuêris.
Exemplar superavit opus, mihi crede, nec undae
Purius ex ipso jam semper fonte bibentur.
Pegasidas quisquis duxit te primus ad undas
Non leviter tinxit, sed pleno flumine mersit;
Nam modo vitales Grotius si duceret auras,
Non alium ambiret vatem; tam divite fundis
Page  [unnumbered]Quae non sola fides docuit mysteria venâ:
Seu canis esse Deum, seu pressiùs occinis unum
Esse Deum tantùm, seu quae miracula Christus
Edidit, enumeras, seu Christi dogmata veris
Annumeranda canis, seu fortè objecta repellis:
Nec tantùm Grotium tibi debeat Anglica Tellus;
Munus & illa tuum magni praesaga Maronis
Pars fuerit, (a) rursus mundo Saturnia Regna
Quae spondet, sobolem{que} novam, Coelestibus ortam
Oris progeniem, magnum Jovis Incrementum.
Nec tantùm vates, legum{que} peritus ubi{que}
Audis; (b) sed quae etiam fudêre Orâcla Si∣byllae
Linceus aequatis appendis lancibus, idem
Et sophus, & vates, & consultissimus aequi.

Accinebat David Abercrombii, M. D.