Grotius, his arguments for the truth of Christian religion rendred into plain English verse.
Grotius, Hugo, 1583-1645., Virgil. Bucolica. 4. English.
Page  137
SIcilides Musae! paulo major a canamus.
Non omnes arbusta juvant, humiles{que} myricae.
Si canimus sylvas, sylvae sint Consule dignae.
Ʋltima Cumaei venit jam carminis aetas;
Magnus ab integro saeclorum vertitur ordo.
Jam redit & Virgo, redeunt Saturnia Regna:
Jam nova Progenies Coele dimittitur alto.
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum
Desinet, ac toto surget gens aurea Mundo,
Casta fave Lucina: tuus jam regnat Apollo.
Page  138Te{que} adeo decus hoc aevi, te Consule, inibit
Pollio, & incipient magni procedere menses.
Te duce, siqua manent sceleris vestigia nostri,
Irrita perpetuâ solvent formidine terras.
Ille Deûm vitam accipiet, Divis{que} videbit
Permistos Heroas, & ipse videbitur illis;
Pacatum{que} reget Patriis Virtutibus Orbem;
At tibi prima, puer, nùllo munuscuba cultu,
Errantes heder as pàssim cum baccare tellus,
Mista{que} ridenti colocusia fundet acantho.
Ipsae lacte domum referent distenta Capellae
Ʋbera: nec magnos metuent arment a Leones.
Page  139Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores:
Occidet & Serpens & fallax herba veneni
Occidet: Assyrium vulgo nascetur amomum.
At simul Heroum laudes & facta parentis
Jam legere, & quae sit poteris cognoscere virtus;
Molli paulatim flavescet campus aristâ,
Incultis{que} rubens pendebit sentibus uvae,
Ep durae quercus sudabunt roscida mella.
Pauca tamen suberunt veteris vestigia fraudis,
Quae tentare Thetin ratibus, quae cingere muris
Oppida, quae jubeant telluri infindere sulcos:
Alter erit tum Tiphys, & altera quae vehat Argo
Delectos Heroas: erunt etiam altera bella,
At{que} iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles.
Page  140Hinc ubi jam firmata virum te fecerit aetas,
Cedet & ipse mari vector, nec nautica pinus
Mutabit merces: omnis feret omnia tellus.
Non rastros patietur humus, non vinea falcem:
Robustus quo{que} jam tauris juga solvet arator;
Nec varios discet mentiri lana colores:
Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti
Maurice, jam croceo mutabit vellera luto;
Sponte suà sandyx pascentes vestiet agnos.
Talia saecla suis dixerunt currite fusis,
Concordes stabili fatorum numine Parcae.
Aggredere ô magnos (aderit jam tempus) honores,
Chara Deûm soboles, magnum Jovis incrementum.
Aspice, concexo nutantem pondere mundum,
Terras{que} tractus{que} maris, Coelum{que} profundum.
Page  141Aspice, venturo laetentur ut omnia seclo.
O mihi tam longae maneat pars ultima vitae,
Spiritus & quantum sat erit tua dicere facta.
Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,
Nec linus: huic mater quamvis at{que} huic pater adsit:
Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo:
Pan Deus Arcadiâ mecum si judice certet,
Pan etiam Arcadiâ dicet se judice victum.
Incipe parve puer risu cognoscere matrem:
Matri longa decem tulerant fastidia menses.
Incipe, parve puer, qui non risere parentes,
Nec Deus hunc mensâ, Dea nec dignata cubili est.