Sidereus nuncius magna longeque, admirabilia spectacula pandens, suspiciendáque proponens unicuique, præsertim vero philosophis atque astronomis, quæ à Galileo Galileo ... : atque Medicea sidera nuncupandos decrevit.

About this Item

Title
Sidereus nuncius magna longeque, admirabilia spectacula pandens, suspiciendáque proponens unicuique, præsertim vero philosophis atque astronomis, quæ à Galileo Galileo ... : atque Medicea sidera nuncupandos decrevit.
Author
Galilei, Galileo, 1564-1642.
Publication
Londini :: Typis Jacobi Flesher, prostat apud Cornelium Bee ...,
1653.
Rights/Permissions

To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.

Subject terms
Astronomy -- Early works to 1800.
Link to this Item
http://name.umdl.umich.edu/A41880.0001.001
Cite this Item
"Sidereus nuncius magna longeque, admirabilia spectacula pandens, suspiciendáque proponens unicuique, præsertim vero philosophis atque astronomis, quæ à Galileo Galileo ... : atque Medicea sidera nuncupandos decrevit." In the digital collection Early English Books Online. https://name.umdl.umich.edu/A41880.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 13, 2025.

Pages

Page [unnumbered]

Page 59

JOANNIS KEPLERI IN DIOPTRICEN PRAE∣FATIO, DE USU ET PRAE∣stantia Perspicilli nuper inventi, deque novis coelestibus per id detectis.

LIbellum exhibeo, lector amice, Mathematicum, hoc est captu non adeo facilem; & qui non tan∣tum ingenium in lectore requirat, sed etiam at∣tentionem mentis praecipuam, & cupiditatem in∣credibilem cognoscendi rerum causas.

Hoc dum perpendo, visum est aliqua commentari de prae∣stantia Dioptrarum seu Perspicillorum, deque admirabili eorum effectu in proferendis philosophiae terminis: ut inge∣niosi adolescentes caeterique Matheseos cultores hoc utilita∣tis veluti stimulo incitati ad rationes instrumenti ex hoc li∣bello percipiendas incitentur.

Multa sunt & magna quae de usu Optices universae prae∣fatus est Joannes Pena Gallus, Regius quondam Mathema∣ticus, in editione Opticorum & Catoptricorum Euclidis à se versorum: quantacunque tamen ea sint, prae illis quae hoc biennio dioptrarum beneficio sunt patefacta, plane pueri∣lia possunt haberi.

Et quia lectori praefationem illam hac mentione commen∣do, age praecipua ejus capita strictim examinemus; ne cum veris & praeclaris, quae in ea sunt, etiam dubia & falsa, quae interspersa esse negare non possum, sciens prudensque ob∣trusisse videar. Ubi hoc absolvero, tum demum quae no∣va

Page 60

Perspicillaria disciplina hoc tempore detexerit, subjun∣gam.

Primum de Coelo dogma cum Pena statuo ex Optica solide demon̄strari: falli nimirum vehementer physicos, adeoque & theologos nonnullos, qui putant novem vel decem esse pellucidas sphaeras hunc mundum Elementarem amplexas, ut Album Ovi solet amplecti vitellum, aut tu∣nicae ceparum alia aliam circumcludunt. Cum enim ne∣cessaria ratione statuantur itinera planetarum Eccentrica, recte colligit Opticus, radios à stellis per haec tam spaciosa volumina oblique descendentes (quippe in terram extra quorundam orbium centra constitutam) lege Optica refra∣ctum iri: quo concesso tollitur omnis observationum certi∣tudo, cui tamen testimonium perhibet experientia. Sequitur hoc idem etiam ex proportione corporis telluris ad orbem Lunae satis perceptibili. Etsi enim dissimulemus orbes Ec∣centricos, terramque in centro omnium orbium colloce∣mus, eo ipso tamen superficies terrae satis longo intervallo à centro Sphaerae Lunae, quod ipsa suo centro occupat, obsi∣stit; rursumque ad superficiem Terrae quam nos inhabi∣tamus descendent radii stellarum, oblique secantes orbem Lunae, contingetque ut ii refracti turbent certitudinem a∣spectus.

Nondum egressus Pena ex hujus pulcherrimae demon∣strationis vestibulo, improvide nimium impingit, discri∣men tollens non tantum orbium inter se, sed etiam aeris & aetheris: dumque materiam aetheris eandem facit cum ma∣teria hujus quem spiramus aeris, docet ipso etiam lapsu suo, quanti intersit ambulantis in Philosophiae palatio Optices oculos bene apertos habere. Eodem enim argumento quo discrimen tollitur orbium inter sese, vicissim discrimen stabilitur aeris hujus, & qui ei paulo supra montium cul∣mina succedit aetheris.

Etsi enim observationes astronomicae non turbantur mul∣tiplici aliqua ratione refractionum inter sese varie imple∣xarum▪ qualem orbium discrimina & soliditas requirerent si essent; turbantur tamen uniformi quadā ratione refractionū,

Page 61

quando sidera horizonti appropinquant: quae refractiones aliunde esse nequeunt, quam ex superficie aeris hujus quem spiramus; adeo quidem ut in Astronomiae parte optica hinc etiam altitudinem illius superficiei à superficie Terrae potuerim investigare. Provocat Pena ad experientiam, in∣ducto teste oculato, Gemma Frisio cum baculo suo astro∣nomico, qui negavit à se ullas refractiones esse deprehen∣sas. Nimirum Penae tunc nondum erat cognita admirabi∣lis industria summi Artificis Tychonis Brahe, qui partim operarum multitudine, partim instrumentorum magnitudi∣ne & subtilitate modicum illud assecutus est, quod crassum Gemmae instrumentum hominisque unius & solitarii at∣tentionem effugerat. Et adduxi ego in Astronomiae parte o∣ptica pro refractionibus testes Braheo succenturiatos ex anti∣quit te, eosque integros & incorruptos.

Audio D. D. Helisaeum Roslinum problema mihi pro∣posuisse solvendum de Sole 14. dierum spatio citius justo à Batavis in septentrionali terra viso. Librum ejus non vidi per hos tumultus. Admoneo tamen, quaestio∣nem hanc à me per Refractiones aeris expeditam in Astron. parte Optica cap. 4. num. 9. fol. 138.

Secundas Pena partes dedit dogmati de itineribus plane∣tarum vere Eccentricis; & recte dedit. Habet, Optice fir∣missima pro his argumenta. Illud solum cavendum, ne no∣bis accidat quod veteribus, ut alteri Optices oculo nimium secure confidentes in pervidenda hac planetarum orbita, al∣terum Physices oculum claudamus; & sic quod utriusque & Optices & Physices rationibus ex aequo tribuendum erat, soli Opticae tribuentes, rursum à scopo aberremus. Qua de re vide meam Astronomiae partem Opticam, & commen∣taria de Martis motibus.

Tertio loco examinat Pena ex Optica quaestionem de or∣dine Planetarum: nec male ratiocinatur ex Aristotele, si qui∣dem terra suo stet fixa loco, non esse verisimile ut Sol, Venus & Mercurius tribus distinctis orbibus inaequali magnitudi∣ne, aequali tamen periodo, circumeant; quin potius consen∣taneum, quod Martiano Capellae, Campano & Braheo

Page 62

placuit, infraque Galilaeus evidentissime probat, siquidem Sol vehitur, uno illos orbe vehi, Solem{que} ut axem Rotarum ab Epicyclis Veneris & Mercurii veluti à Rotarum apsidi∣bus ambiri: imo vero probabilissimum esse, quod Coper∣nicus, quod ante tot secula illa antiquissima philosophia Samia tenuit, Solem in medio stare fixum loco; circaque eum non Mercurium tantum & Venerem, suo quem{que} tem∣pore, sed ipsam adeo Tellurem cum Luna, sua comite, cir∣cumire motu annuo, caeterosque tres suis itidem periodis.

Rursum autem Pena hic fese cum aliquo veritatis damno ex sentibus perplexarum ratiocinationum expedit. Etenim argumentum hoc nulla adeo evidenti necessitate revinctum de probabilitate sola testabatur. Pena igitur diffisus argu∣mento dubio mobilitatem terrae, qualem Copernicus do∣cet, timide dimittit è manibus, ipse contra levi nictu Oculi Optici, fiduciam concepit alius cujusdam tardissimi motus tetrae pervestigati: quo posito sequi putat, ut fixae motum videantur sortiri inaequalem, qualem fixarum esse motum seculorum dispar consensus testetur. Atqui, ô Pena, hoc non est commendare praestantiam Optices, solicitare ejus vires in rebus impossibilibus. Generosus omnino fuit Bucephalus, etsi Pegasi alas imitari non potuit. Et si quis Bucephalum testatus volantem conspectum arguatur falsi, non ideo Buce∣phali gloria conciderit. Nimium, ô Pena, recessit haec tua ra∣tiocinatio à principiis opticis, nimium multa inter tuum as∣sumptum Opticum, interque id quod inde concludis, inter∣cedunt. Primum non tetigit te solicitudo illa super veritate Observationum, quas ex illa profunda antiquitate ablega∣mus hodie. Deinde motum fixarum allegas, ut rem oculis visam. Atqui nimio multum abest ab oculorum conspectu: subtilissimarum ratiocinationum trium in unum compositio∣ne, nec ea strictissima, vix tandem pronunciare audet Astro∣nomus, quo Zodiaci loco quovis seculo fixa aliqua consi∣stat. Deni{que} quem tu dicis motum fixae à puncto aequinoctii, is contra verissime est retrocessus puncti aequinoctialis à fixa stella: ubi punctum aequinoctiale longissime aberrat à Pe∣nae conceptione. Quid enim aliud est punctum aequinoctiale

Page 63

quam imaginaria intersectio duorum imaginariorum circulo∣rum, quorum alter intelligitur à sole per orbitam Telluris usque in supremum aetherem continuari, alter itidem intelli∣gitur à centro Terrae per aequinoctialem terrestrem usque sub fixas continuari, idque non in omni situ terrae, sed tunc tan∣tum quando Terra est in punctis aequinoctialibus? Sed de hac re in Astronomia docetur, inque meis de Marte Com∣mentariis. Frustra igitur ex tam incertis Pena male informa∣tus, Terrae motum aliquem tribuit, eumque tardissimum; quo motu illa à centro mundi exulet: praestitisset eum Telluris retinere motum quem praestantissimi artifices intro∣duxere; qui motus certo Terram circumducit extra cen∣trum mundi planetarii tanto intervallo, quanta putatur esse semidiameter sphaerae Solis.

Non possum autem praeterire, quinetiam hunc Penae la∣psum ex ipsius praefatione eliminem, ubi Copernici censuram super Ptolemaica lunae Hypothesi falsitatis arguit. Hac enim insimulatione plurimum nocetur existimationi tanti arti∣ficis apud imperitos. Refellit Ptolemaeum Copernicus, cujus supposita Lunam bisectam pene duplo propiorem Terris exhibent, quam cum plena est. Argumentum falsitatis Co∣pernicus sumpsit Opticum, idque optimum; oportuisse ut & corpore duplo fere latior appareret bisecta quam plena: cum experientia testetur de constanti nec nisi pauculis minu∣tis variabili diametro. Hic Pena subtilitate abusus axioma∣tis Optici à Copernico adducti▪ quod in his propositionibus repetitur Numero 67. argumentum impertinenter elevat. Quid tum enim, si maxime apparentes diametri Lunae non praecise sunt in eversa proportione distantiarum? si tamen sunt fere in ea, num ideo nihil dixit Copernicus? Negat dux exercitus se urbem in qua sunt decem millia praesidia∣riorum militum expugnare posse nisi cum quinquaginta mil∣libus. Quid igitur si desit illi unus aliquis de hoc numero? num ideo tergiversabitur super expugnatione?

Sed ad numerum revertor dogmatum quae Pena ex Optica verissime probat; quorum hoc est quartum, quod rectissi∣me ex Optica arguitur nullam supra nos esse sphaeram ignis:

Page 64

quo fundamento subruto, quanta sequatur ruina Meteorolo∣giae Aristotelicae, nemini Philosophorum hujus Temporis obscurum esse potest. Si enim sub coelo esset ignis, seu con∣spicuus ille seu inconspicuus, omnino magna fieret refractio radiorum. Nam ignis ideo superiora petit, quia tenuioris est substantiae quam aer. Ut enim inflata vesica ex aquae profundo emergit, pondere aquae sursum elisa: sic etiam ignea substantia causam ascensus sui ex tenuitate sua conse∣quitur, pellitur enim à circumflui aeris crassiori corpore.

Cum igitur physici dicant, supra capita nostra circumfu∣sam esse substantiam pellucidam, tenuiorem aere hoc nostro; negare non poterunt, radios visibilium in transitu confinium crassi aeris & ignis tenuioris supersicierum, quacunque ob∣lique transeunt, refringi: transeunt autem oblique ad lo∣cum spectantis praeter unum omnes. Undique igitur magnae fierent refractiones radiorum.

Argumenti vis experimento veluti ad oculum explicari potest. Luceat Sol contra parietem: Interlocetur thuribu∣lum cum carbonibus vivis: si tranquillus sit aer, ex thuri∣bulo recta ascendet rivus quidam igneae substantiae, nullo fumo immixto; sin ventulus interflet, rivus ille parum ad latus deflectet, vento concedens sursum, tamen undulatione sua scaturiens. Rivum hunc ignis oculis non consequeris, quippe colore omni carentem & pellucidum. At si parie∣tem oppositum aspicias, tremere videbis umbras rerum trans prunam in sole positarum, quae umbrae per hunc ignis fluxum trajiciuntur. Tremor vero motus species est. Itaque radii so∣lis umbram circumscribentes tremunt, propterea quod ebullitionem illam igneam transeuntes franguntur, idque va∣rie pro varia superficierum illius fluxus ignei transformatio∣ne: ex qua inconstanti inflexione radiorum in superficie il∣lius ebullitionis, resultat inconstans etiam inflexorum seu re∣fractorum incidentia in parietem, inconstansque, hoc est tremens, umbrae projectio. Hoc igitur experimento con∣stat, radios lucis in superficie igneae substantiae, quantumvis inconspicua sit, sensibiliter refringi. Nulla igitur talis ignea substantia sub coelo expansa est, nostris imminens capitibus,

Page 65

neque fluctuans, neque tranquilla; quia observatores side∣rum nullam neque tremulam deprehendunt stellarum re∣fractionem locique permutationem, neque constantem, quae sit commensurata figurae sphaerae igneae, denique nullam aliam praeter eam quae est superficiei aeris.

Hoc firmissimum argumentum Pena rursum tractat in∣caute: dumque muros quatit sphaerae igneae, nimio arietis hujus impulsu à se ipse laeditur. Putat ad firmitatem ar∣gumenti pertinere, si plane nullas siderum refractiones ad∣mittat. Itaque non dubitat etiam observationibus Astro∣nomorum fidem derogare, quas Vitellio adducit. Dixerat Vitellio, refringi radios lucis; idque in Luna sentiri, cujus saepe alia videatur latitudo quam qualem Tabulae motuum admittant. Pena occurrit, non esse in causa refractionem, sed Parallaxin, rem notam Astronomis. Mira mehercule negotii perplexitas! Nam & uterque verum dogma ha∣bet, & uterque id impertinenter probat, interque proban∣dum in errores incidit circa res cognatas. Vere dicit Vi∣tellio contingere incurvationes radiorum sideralium ob den∣sitatem aeris. Vere & hoc dicit, sed fortuito, id in Luna deprehendi. Sed quod praesupponit loca Lunae irrefracta ex caculo illius sui temporis certissime depromi, eaque re∣gulam statuit aestimandarum observationum, & deprehen∣dendarū per eas refractionum, vehementer quidem deceptus fuit. Itaque non facile dixerim, ante Tychonem Brahe à quoquam deprehensas esse refractiones Lunae; non tantum ob incertitudinem antiqui calculi, sed etiam ob negligentiam Observatorum priorum. Deprehendit autem Braheus refra∣ctiones non tantum per Lunam, quod difficilius sit, propter varium & celerem ejus motum, sed multo maxime per fi∣xas. Et tamen vel per solam Lunam, etiamsi non sit cer∣tissimus ejus calculus, deprehendi facile possent. Haec de Vitellionis hallucinatione. Excutiamus jam & Perae cen∣suram. Vere & is defendit, propter ignis sphaeram nullas contingere refractiones: falsum tamen addit, plane nullas contingere, ne quidem aeris causa. Inepte denique oc∣currit Argumento Vitellionis, esi, ut dictum, inutili & rui∣noso,

Page 66

tribuens Parallaxibus ea quae Vitellio Refractioni∣bus. Atqui norunt Astronomi, duarum harum rerum ef∣fectus esse contrarios. Refractio Lunam attollit, paral∣laxis deprimit. Hoc non perpendit Pena. Sed, ut dixi, nullum est detrimentum, etsi Pena Vitellionis refractiones non effugit: sunt enim aeris non ignis effectus. Aeris igi∣tur densiorem superficiem, ut supra dictum, stabiliunt; ignis vero tenuiorem regionem, quod vult Pena, penitus con∣vellunt & eliminant. Utrinque igitur praestantia Optica∣rum demonstrationum elucet, tam in stabilienda distinctio∣ne aeris ab aethere, quam in tollenda fictitia sphaera ignis.

Quinto loco Pena indicat, quanta Physicos ignorantia teneat circa materiam, locum & effectus Cometarum, nisi Opticas scholas fuerint ingressi: & quid haec disciplina cir∣ca talia naturae portenta doceat eos qui se non aspernan∣tur.

Rursum itaque verum hoc lectori commendo, Cometa∣rum, seu Crinitorum, barbatorum, caudatorum siderum cor∣pora plane pellucida ex Optica doceri, argumento hoc quod caudas à Sole tenent aversas.

Verum secundo & hoc est, corpora illa pellucida den∣siora esse aethere in quo discurrunt. Verum est & illud tertium, ex analogia motus cometarum plurima nos de loco cometarum doceri, certumque habere plerosque su∣pra Lunam in altissimo aethere versari. At quartum quod addit Pena, dubium est, an Cometis vis calefaciendi insit lege Optica, dum refracti solis radii in corporis cometici in∣gressu exituque post corpus ad coni mucronem coguntur, eaque coactione vim incendendi concipiunt. Nam ut dem radios sic in conum coire, nuspiam sequetur inflammatio∣nis violentia nisi in illo ipso coni mucrone, in profundo ae∣there. Quid vero hoc ad aestum illum qui hic in Terris ex∣citatur? Deinde non cauda illa Cometarum conspicua, co∣nus ipse est radiorum, usus corpore cometae pro basi; sed si plurimum huic speculationi tribuerimus, cauda haec no∣vus conus est, incipiens ibi ubi conus alter, cujus in corpore cometae basis▪ in mucronem desinit: quod lex optica docet

Page 67

proxime post corpus cometae fieri. Radii igitur solis, quatenus constituunt conspicuum illum tractum quem nos caudam appellamus, jam iterum divergunt. Incensio vero non ex diversione, sed ex sectione radiorum oritur. Nulla igitur in cauda vis incendendi, sed si est aliqua, est in se∣ctione radiorum proxime corpus, unde cauda talis inci∣pit.

Etsi vero dubia est, ut dixi, haec Penae ratiocinatio de effectu cometae; tantum tamen abest ut penitus conte∣mnendam judicem, ut potius generosissimam omnibus com∣mendem, & talem, ex qua de cometarum caudis abstru∣sissimum Naturae arcanum erui posse existimem. Scripsi hac de re aliquid in descriptione Germanica Cometae qui fulsit anno 1607. quam Latine etiam adornaveram cum demonstratione pulcherrima trajectus Cometae rectilinei per aetheris profundum: sed exspectationem meam typo∣graphus elusit, manetque libellus in scriniis, aliam exspe∣ctans occasionem.

Sextam Optices utilitatem Pena commemorat, in con∣vellenda Opinione Aristotelicorum de Galaxia: docetque ex Optica, Galaxiam in ipso aethere longissime supra Lu∣nam circumfundi; quippe quae permutationem loci sub fixis nullam per diversa terrarum loca, diversosque ad ho∣rizontem positus, oculis subjiciat. Magnum proculdubio & hoc Optices beneficium agnoscent qui hactenus Ari∣stotelis Meteorologiam suspexerunt, inque pretio habue∣runt. Etsi ea quae circa Galaxiam Galilaeus ope per∣spicilli detexit, ratiocinationem hanc Penae porro reddent supervacuam.

Sequuntur in Penae praefatione deformia nonnulla, qui∣bus rogo ne Optices studiosus moveatur. Visum fieri radio∣rum receptione Vitellio verissime statuit; comprobavi ego evidentissimis experimentis. Magna erat Opticorum glori∣atio contra Aristotelicos emissionem radiorum defenden∣es propter consensum ipsorum inter se. Dolendum ita∣que Penae contrario testimonio gloriam hanc Opticorum soedari, praesertim cum & ipse Pena sit Opticus, & ea ipsa in

Page 68

praefatione Opticam commendet. Atqui perpendat philoso∣phiae cultor, rerum abstrusarum investigationem non unius esse seculi; saepe veritas furtim quasi in conspectum veniens, negligentia philosophorum offensa subito se rursum subducit, non dignata homines sui conspectu mero, nisi officiosos & industrios. Adde quod Pena Euclidi, quem à se denuo versum illo libello exhibuit, emissiones radiorum usurpanti propter opinionem antiquitatis aliquid tribuit, impertinenti in philosophia studio. Itaque assumo ex ore Penae, eique rescribo sententiam suam: Physicum volo minime credu∣lum, ob idque Opticarum demonstrationum experientem, qui Euclidem (ipse Vitellionem dixerat) caeterosque Opti∣cos accurate examinet, & iis tantum credat quantum ab iis demonstratum videat. Vir fuit Euclides doctri∣na & eruditione nulli secundus, ut ejus monumenta mon∣strant; sed, quae communis disciplinarum orientium sors est, opiniones habuit anticipatas, quas pro axiomatibus demonstrationum obtulit, cujusmodi illud est, Aspectum fieri per radios properantes ab oculis ad rem visam, quod tamen non magis necessarium est, quam si visionem rece∣ptione radiorum fieri dicas. Haec inquam hoc loco Pe∣nae regerenda puto. Nam ad demonstrationes quasdam nihil interest utrum verum sit: & vides utrumque à me promiscue usurpari, Propos. 3. & 19. Etsi notandum hoc discrimen: si de rei lucentis natura agimus, expedit nos clare loqui, nec aliud quam emissiones radiorum ex punctis lucentibus inculcare. At si de visione rerum lucentium, deque visus deceptionibus loquimur, saepe nos ipsae deceptiones invitant ad captiose quasi loquendum, & emissiones radiorum ex oculo usurpandas, cum revera sin: receptiones radiorum in oculum.

Cur duobus oculis videtur res una, Pena recte refellit falsam Vitellionis rationem, Galeni aeque falsam laudat non recte. Galenus Opticis terminis usus est minim ad leges Opticas: quasi pyramides visionis, formatae ipso videndi actu, & à visa re veluti à communi basi ad ocu∣los continuatae, reale quippiam ferent & corporeum, quae

Page 69

cum detorsione oculi detorqueri à sua re visa possent∣Veram itaque causam reperies infra Prop. 62.

Explicationem Halonis, Iridis, Pareliorum, Paraselena∣rumque ex Optica disciplina petendam jam olim vidit Aristoteles, neque ea quae adhuc desiderantur in Meteo∣rologicis Aristotelis aliunde suppleri possunt.

Cogitaveram & ego hic libellum de Iride subjunge∣re, quod supplementum esse Aristotelicae super Iride disquisitionis; sed desiderabantur adhuc Pareliorum ge∣nuinae causae, quae sunt causis portentosarum Iridum im∣plexae: itaque in praesens hoc negotium deserui.

Cum tam multa profit Optica scientia philosophiae na∣turali, jure optimo Pena plura & ab Optica exspectat in Magia & Theologia Porphyriana, inque manuariis praestigiis discutiendis: nec pauca promittit Jo. Baptistae Portae Magia naturalis, quam lector adeat; videbit O∣pticam disciplinam tota vita humana admirabiles explica∣re utilitates.

Hactenus igitur Pena nobis auditus esto, de praestantia Optices, deque stupendis ejus effectibus in rerum natura detegenda doctissime perorans.

Nunc tempus ut promissis fidem praestem, doceam{que} hac Optices parte, quam Dioptricen appellamus, ejusque subjecto, Perspicillis, nos de rerum natura longe admira∣bilissima brevi temporis spacio didicisse; adeo quidem ut puerilia videri possint quaecunque hactenus Optices beneficio detecta ex Pena produximus.

Versatur in manibus omnium sidereus Galilaei nuncius, & mea qualiscunque cum hoc Nuncio Dissertatio, tum e∣tiam Narratiuncula, Nuncii siderei confirmatoria. Le∣ctor itaque breviter perpendat capita illius Nuncii, quae & quanta Perspicilli illus beneficio, cujus rationes hoc libello demonstro, fuerint detecta. Testabatur visus, esse aliquod in coelo corpus lucidum quod Lunam dicimus: demonstratum fuit ex rationibus Opticis id corpus esse rotundum: Astronomia etiam ratiocinationibus nonnullis super Optica fundamenta collocatis exstruxerat ejus altitu∣dinem

Page 70

à Terra sexaginta circiter semidiametrorum Ter∣rae. Apparebant in illo corpore variae maculae; & secu∣ta est obscura opinio paucorum philosophorum, illata ab Hecataeo in fabulas de Hyperboreorum insula, montium & vallium, humoris & continentium alternata conspici simulacra. At nunc Perspicillum omnia haec adeo ob oculos collocat, ut plane timidum esse oporteat, qui tali fruens aspectu, etiamnum dubitandum existimet. Nihil est certius quam partes Lunae meridionales plurimis iisque immensis scatere montibus, partes vero septentrionales, de∣pressiores quippe, lacubus amplissimis defluentem à meri∣die humorem excipere. Quae prius Pena produxerat Optices beneficio patefacta dogmata, illa à tenuibus visus adminiculis originem trahentia per longas ratiocinationes inter se nexas demonstrabantur, sic ut Rationi potius hu∣manae quam Oculis transcriberentur: at hic jam Oculi ipsi nova veluti janua coeli patefacta in conspectum rerum abstrusarum adducuntur. Quod si cui jam super novis hisce observationibus lubeat etiam Rationis vim excute∣re, quis non videt quam longe contemplatio Naturae sua pomoeria prolatura sit; dum quaerimus, Cui bono in Luna sint montium valliumque tractus, marium amplis∣sima spacia; & Annon ignobilior aliqua Creatura quam homo statui possit, quae tractus illos inhabitet?

Nec minus deciditur hinc & illa quaestio, quae pene cum ipsa philosophia nata, exercetur hodie à nobilissimis ingeniis, Possitne Terra moveri, (quod Theorica doctrina Planetarum valde desiderat) sine gravium ruina, aut sine turbatione motus elementorum. Nam si Terra à centro mundi exulet, metuunt nonnulli ne aquae, globo Terrae deserto, in mundi centrum refluant. Atqui videmus & in Luna inesse vim humoris, depressas ejus globi lacunas obsidentem: qui globus, quamvis in ipso aethere cir∣cumducatur, extra centra non mundi tantum, sed & Ter∣rae nostrae, non tamen quicquam impeditur copia aqua∣rum Lunarium, quo minus ad centrum sui corporis ten∣dens Lunae globo constans adhaereat. Itaque Optica re∣format

Page 71

vel hoc Lunaris globi exemplo doctrinam gravium & levium; confirmatque hic introductionem meam in commentaria Martis motuum.

Habent Samiae philosophiae cultores (liceat enim hoc cog∣nomine uti ad indicandos ejus inventores Pythagoram & Aristarchum Samios) etiam contra apparentem O∣culis immobilitatem Terrae paratum in Luna praesidi∣um. Docemur quippe in Opticis, si quis nostrum in Luna esset, ei omnino Lunam, domicilium suum, peni∣tus immobilem, Terram vero nostram Solemque & caetera omnia mobilia visum iri: sic enim sunt compa∣ratae visus rationes.

Commemoravit antea Pena, quomodo Astronomi O∣pticis usi principiis magno ratiocinationum molimine vi∣am Lacteam ex elementari mundo, quorsum eam collo∣carat Aristoteles, in supremum aethera sustulerint. At nunc Perspicilli recens inventi beneficio ipsi Astronomo∣rum Oculi recta adducuntur ad pervidendam viae lacteae substantiam: ut quicunque hoc spectaculo fruitur, is fa∣teri cogatur, nihil esse aliud viam lacteam, nisi congeri∣em minutissarum stellarum.

Quid esset Nebulosa stella, penitus ignoratum hactenus: perspicillum vero in talem aliquam nebulosam convolutio∣nem (ut Ptolemaeus appellat) directum, ostendit rursum, ut in via lactea, duas, tres vel quatuor clarissimas stellas in arctissimo spatio collocatas.

Quis vero credidisset Fixarum numerum esse decuplo aut forte vigecuplo majorem eo qui est in Ptolemaica fixarum descriptione, si absque hoc instrumento fuisset? Et unde quaeso argumentum petamus de fine seu termino hujus mundi aspectabilis, quod is sit ipsa sphaera fixarum, nisi ab hac ipsa fixarum multitudine perspicillo detecta, quae est veluti quaedam concameratio mundi mobilis?

Quantum etiam Astronomus erret in determinanda Fixarum magnitudine, nisi Perspicilli usu stellas de novo lustret, videre est itidem apud Galilaeum; & infra etiam Germani cujusdam literas in testimonium producemus.

Page 72

Sed omnem admirationem superat illud caput Nuncii Siderei, ubi Perspicilli perfectissimi beneficio alter nobis ve∣lut mundus Jovialis detectus narratur: & mens Philosophi non sine stupore considerat, esse ingentem aliquem globum qui mole corporis quatuordecim globos terrestres adaequat (nisi hic Galilaei perspicillum nobis limatius aliquid Bra∣heanis commensurationibus brevi proferet) circa quem quatuor Lunae nostrae huic Lunae non absimiles circumcur∣rant; tardissima spacio dierum quatuordecim nostratium ut Galilaeus prodidit; proxima ab illa, sed maxime omnium conspicua, spacio dierum octo, ut ego superiori Aprili & Maio deprehendi; reliquae duae multo adhuc breviori tem∣poris curriculo: ubi Ratio ex meis de Marte commentariis ad causam similem accersita, suadet statuere etiam ipsum Jo∣vis globum convolvi rapidissime, & proculdubio celerius quam in unius diei nostratis spatio: ut hanc globi maximi convolutionem circa suum axem, quatuor illarum Luna∣rum perennes circuitus in plagam eandem consequantur. Atque illis quidem locis Sol hic noster, communis & hu∣jus cirestris & illius Jovialis mundi focus, quem nos tri∣cenum plurimum minutorum esse censemus, vix sena aut se∣ptena minuta implet; interimque duodecim nostratium annorum spacio Zodiacum emensus apud easdem rur∣sum fixas deprehenditur. Itaque quae in illo Jovis glo∣bo degunt creaturae, dum illa quatuor Lunarum brevissi∣ma per fixas curricula contemplantur, dum quotidie ori∣entes occidentesque & ipsas & Solem aspiciunt, Jovem lapidem jurarent (nuper enim ex illis regionibus reversus adsum) suum illum Jovis globum quiescere uno loco im mobilem, Fixas vero & Solem, quae corpora revera quiescunt, non minus quam illas suas quatuor Lunas multiplici motu∣um varietate circa suum illud domicilium converti. Ex quo exemplo multo jam magis quam prius exemplo Lunae discet Samiae philosophiae cultor, quid absurditatem dogmatis de motu Telluris objicienti visus{que} nostri testimonium alle∣ganti responderi possit. O multiscium, & quovis sceptro preciosius Perspicillum ! an, qui te dextra tenet, ille non Rex,

Page 73

non Dominus constituatur operum Dei? Vere tu.

Quod supra caput est, magnos cum motibus orbes, Subjicis ingenio.

Si quis paulo aequior Copernico & Samiae philosophiae luminibus hic solum haeret, dubitans qui fieri possit ut Terra medium planetarum iter per campos aethereos teren∣te, Luna illi tam constanter velut individuus comes adhae∣reat, interimque & globum ipsum Telluris circumvolitet, in morem fidae caniculae quae viatorem dominum variis amba∣gibus nunc antecursitando, nunc ad latera evagando cin∣git; is Jovem aspiciat, qui, monstrante hoc Perspicillo, non unum talem comitem, uti terra Copernico, sed omnino quatuor secum certe trahit, nunquam ipsum deserentes, inte∣rimque suam singulos circulationem urgentes. Sed de his satis dictum in Dissertatione cum Nuncio Sidereo. Tempus est ut ad illa me vertam quae post editum Nuncium Sidere∣um, postque dissertationem cum illo meam Perspicilli hujus usu patefacta sunt.

Annus jam vertitur ex quo Galilaeus Pragam perscripsit, se novi quid in coelo praeter priora deprehendisse. Et ne ex∣sisteret qui obtrectationis studio priorem se spectatorem venditaret, spatium dedit propalandi quae quisque nova vi∣disset: ipse interim suum inventum literis transpositis in hunc modum descripsit.

S m a i s m r m i l m e p o e t a l e u m i d u n e n u g t t a u i r a s.

Ex hisce literis ego versum confeci semibarbarū, quē Nar∣ratiunculae meae inserui, mense Septembi superioris anni.

Salve umbistineum geminatum Martia proles. Sed lon∣gissime à sententia literarum aberravi; nihil illa de Marte continebat. Et ne te lector detineam, en detectionem Gry∣phi, ipsius Galilaei authoris verbis.

Di Firenze li 13 di 9bre 1610.

Ma passando ad altro gia che il. S. Keplero ha in questa sua ultima narrazione stampate le lettere che io mandai à V. S. Illma trasposte: venendo mi anco significato, come S. Ma. ne desidera il senso; ecco che io lo mando à V.

Page 74

S. Illma, per participarlo con S. Ma. col S. Keplero & con chi piacera à V. S. Illma, bramanda io che lo sapi ogns uno, le lettere donque compinate nel loro vero senso dicono cosi.

Altissimum planetam tergeminum observavi. Questo è, che Saturno con mia grandma ammiratione ho osservato essere non una stella sola, ma tre insieme, le quali quasi si toccano: sonora di loro totalmente immobili, & con∣stituite in questa guisa oOo. Quella di mezzo è assai piu grande delle laterali: sono situate una da oriente, & l' altra da occidente, nella medma linea retta à capello: non sono giustamente secondo la drittura del Zodiaco, ma la occidentale si eleva aliquanto verso Borea; forse sono paral∣lele all' Equinotiale. Se si riguarderanno con un' Occhiale che non sia di grandma multiplicazione, non appariranno 3 stelle ben distinte, ma parrà che Saturno sia una stella lunghetta in forma di una uliva, cosi, O. Ma serven∣dosi di un' Occhiale che multiplichi piu di mille volte in superficie, si vedranno li 3 globi distintissimi, & che quasi si toccano, non apparendo tra essi maggior divisione di un sottil filo oscuro. Hor' ecco trovata la corte à Giove, & due servi a questo vecchio, che l' aiutano à camminare, ne mai se gli staccano dal fianco: intorno à gl' altri Pianeti non ci è novita alcuna. Etc.

Haec etsi parum abeunt à Latina dictione, vertam tamen, ne quid lectorem remoretur. Sic igitur ille: Sed ut ad al∣terum caput jam veniam, quod D. Keplerus in illa sua Nar∣ratione nupera typis exhibuit literas, quas ego transpositas ad Illustr. D. T. misi, cum & significatum mihi sit, cupe∣re M. suam doceri sensum illarum; en illum ad Ill. D. T. transmitto, ut communicet eum cum M. S. cum D. Keplero & quocum voluerit.

Literae itaque inter se connexae, ut oportet, hoc dicunt.

Altissimum planetam tergeminum observavi. Nimirum Saturnum summa cum admiratione deprehendi non unam solam esse stellam, sed tres inter se proximas, adeo ut▪ se∣se mutuo quasi contingant. Immobiles sunt inter se pror∣sus, & compositae in hunc modum, oOo. Earum media

Page 75

multo est major extremis. Sitae sunt ad orientem una, al∣tera ad occidentem, in una recta linea ad pilum: Non ta∣men exacte secundum longitudinem Zodiaci, occidentali∣or enim assurgit nonnihil versus Boream; forte sunt AEqui∣noctiali parallelae. Si aspexeris illas per Oculare quod non plurimum multiplicat, non apparebunt bene inter se distinctae stellae; sed videbitur stella Saturni longiuscula, forma Olivae, sic, O. At si usus fueris Oculari quod plus quam millies multiplicat superficiem, apparebunt tres globi distinctissime, & qui sese quasi tangant invicem; nec plus dirempti à se mutuo censebuntur, quam tenuissimi & vix conspicui fili latitudine. Atque en inventum Jovi sa∣tellitium, seniculo vero decrepito duos servos, qui incessum illius adjutent, nunquam à lateribus illius discedentes. Circa reliquos Planetas novi nihil comperi.

Haec Galilaeus. At ego si habeam arbitrium, non ex Sa∣turno silicernium, ex sociis globulis servulos illi fecero; sed potius ex tribus illis junctis tricorporem Geryonem, ex Galilaeo Herculem, ex Perspicillo clavam, qua Galilaeus armatus illum altissimum planetarum & vicit, & ex peni∣tissimis naturae adytis extractum inque Terras detractum nostrum omnium oculis exposuit. Lubet equidem nido detecto, contemplando quaerere quales in illo aviculae; qualis vita, si qua vita, inter binos & binos globos sese mu∣tuo pene contingentes, ubi non

Tres coeli spacium pateat non amplius ulnas, sed vix la∣tum unguem in circulum undique dehiscat. An vere A∣strologi Saturno tutelam metallariorum transcribunt, qui Talparum instar sub terris degere assueti liberum raro hau∣riunt aerem sub dio? Etsi paulo tolerabiliores hic tene∣brae, quia Sol, qui tantus illis apparet quanta nobis in Ter∣ra Venus, radios per discrimina globorum perpetuo trajicit, adeo ut qui in globum alterum insistunt, à reliquo ve∣lut à laqueari tecti; illi ab hujus sui tecti eminentiis, in lucem solis exporrectis, veluti à quibusdam titionibus de∣super illuminentur. Sed adducenda fraena menti liberis ae∣theris

Page 76

campis potitae; si quid fortasse posteriores observa∣tiones diversum ab illa priore narratione, & immutatum tempore, renuncient.

Videbatur sibi Galilaeus in fine Epistolae finem imposuisse narrationibus de planetis, novisque circa eos observationi∣bus. At semper perspicax Oculus ille factitius. Perspi∣cillum dico, brevi plura detexit: de quibus lege & sequen∣tem Galilaei Epistolam.

Di Firenza le 11 di xbris 1610.

Sco con desiderio, attendenda la risposta à due mie scrit∣te ultimamente, per sentire quello che havera detto il S. Keplero della stravaganza di Saturno. Si tanto gli mando la cifera di un altro particolare osservato da▪ me novamen∣te, il quale se tira dietro la decisione di grandissime contro∣versie in Astronomia, & in particolare contienne in se un gagliardo argomento per la constitutione Pythagorica & Copernicana; & à suo tempo publichero la deciferatione & altri particolari. Spero che havero trovato il metodo per definite i periodi de i quatro pianeti Medicei, stimati con gran ragione quasi inesplicabili dal S. Keplero, al qua∣le piacera, &c.

Le Lettere trasposte sono queste,

Haec immatura à me jam frustra leguntur, o. y. Latine sic,

Exspecto cum desiderio responsum ad postremas duas; ut resciscam quid Keplerus de Saturniae stellae miraculo dicat.

Interim mitto illi gryphum novae cujusdam eximiaeque ob∣servationis, quae facit ad decisionem magnarum in Astrono∣mia controversiarum, & in specie continet in se pulchrum argumentum pro Constitutione Mundi Pythagorica & Co∣pernicana; tempore suo aperiam solutionem gryphi & singu∣laria nonnulla alia. Spero inventam à me Methodum de∣finiendi periodos quatuor Mediceorum, quas Keplerus non sine summa ratione existimavit inexplicabiles, &c.

Literae transpositae sunt istae,

Haec immatura à me jam frustra leguntur, o. y.

Hactenus Galilaeus. Quod si te lector haec epistola de∣siderio

Page 77

implevit cognoscendi sententiam literis illis compre∣hensam; age & sequentem Galilaeilegas Epistolam.

Prius tamen velim obiter animadvertas, quid Galilaeus dicat constitutionem mundi Pythagoricam & Copernica∣nam. Digitum enim intendit in meum Mysterium cosmo∣graphicum, ante annos 14 editum, in quo Orbium Plane∣tariorum dimensiones ex Astronomia Copernici desumpsi, qui Solem in medio stabilem, Terram & circa Solem & circa suum axem facit mobilem: Illorum vero Orbium in∣tervalla ostendi respondere quinque Figuris regularibus Py∣thagoricis, jam olim ab hoc authore inter Elementa mun∣di distributis pulchro magis quam felici aut legitimo co∣natu; & quarum figurarum causa Euclides totam suam geometriam scripsit.

Itaque in illo Mysterio reperire est combinationem quan∣dam Astronomiae & Geometriae Euclideae; & per hanc u∣triusque consummationem & perfectionem absolutissimam. Quae causa fuit, cur magno cum desiderio expectarem qua∣lenam Galilaeus argumentum esset allaturus pro hac mun∣di constitutione Pythagorica. Sequitur igitur de hoc argu∣mento Galilaei Epistola.

Illmo & Revmo Sigte mio Colmo.

E tempo che io deciferi à V. S. Illma & Rma & per lei al S. Keplero le lettere trasposte, le quali alcune settimane sono gli inviai; è tempo dico gia, cne sono interissima men∣te chiaro del verita del fatto si che non ci resta un minimo scrupulo, ò dubbio. Sapranno dunque come circa 3 mesi fa vedendosi Venere vespertina la comminciai ad osservare diligentemente con l' occhiale per veder col senso stesso, quel∣lo di che non dubitava l' intelletto. La vedi dunque sul principio di figura rotonda, pulita & terminata, ma molto piccola; di tal figura si mantenne sino che commincio ad auvicinarsi alla sua mssima digressione, tutta via ando crescendo in mole. Commincio poi à mancare dalla ro∣tondita nella sua parte Orientale & aversa il sole, & in po∣chi giorni si ridusse ad essere un mezo cerchio perfettissimo;

Page 78

& tale si mantenne senza punto alterarsi sin che incommin∣cio à ritirarsi verso il sole allontanandosi dalla tangente: hora va calando dal mezo cerchio, etsi mostra cornicola∣ta, & andarà assottigliandosi sino al occultazione, riducen∣dosi allora con corne sottilissime. Quindi passando ad appa∣rizione mattutina, la vedremo pur falcata & sobtilissima & con le corne averse al sole, ande, à poi crescendo sino alla massima digressione, dove sarà semicircolare, & tale senza alterarsi si manterra molti giorni: & poi dal mezo cer∣chio passera prest al tutto tondo, & cosi rotonda si conser∣vera poi per molti mesi, ma è il suo diametro adesso circa cinque volte maggiore di quello chosi mostrava nella sua prima apparizione vespertina. Della quale mirabile esperi∣enza haviamo sensata & certa dimostrazione di due gran questioni stati sin quî dubbie tra maggiori ingegni del mon∣do. L'una è che i pianeti tutti sono di loro natura tenebrosi (accadendo anco à Mercurio 'stesso che à Venere.) L'alte∣ra, che Venere necessariissimamente si volge intorno al Sole, come anco Mercurio, & tutti li alteri pianeti; cosa ben cre∣duta da i Pittagorici, Copernico, Keplero, ma non sen∣satamente provata, come hora in Venere & in Mercurio. Haveranno dunque il Sig. Kep. & gli alteri Copernicani da gloriarsi di havere creduto & filosofato bene, se bene si è toccato, & ci è per toccare ancora ad esser reputati dal' universalita de i filosofi in libris, per poco intendenti, & po∣co meno che stolli. Le parole dunque che mandai traspo∣ste, & che dicevano,

Haec immatura à me jam frustra leguntur, o. y. ordina∣te. Cynthiae figuras aemulatur mater amorum. Cioè che Venere imita le figure della Luna.

Osservai 3 notti sono l' eclisse, nella quale non vi è cosa notabile, solo si vede il taglio del ombra indistinto, confu∣so, & comme annobiato, & questo per derivare essa ombra da la Terra lontanissimamente da essa▪

Voleva scrivere altri particolari. Ma sendo stato tratte∣nuto molto da alcuni gentilhuomini & essendo l' hora tar∣dissa, son forzato à finire. Favoriscami salutare in mino no∣me

Page 79

i S. Kep. Asdale & Segheti, & à V. S. Illma con ogni reva bacio le mani, & dal S. Dio gli prego felicita. Di Fi∣renza il primo di Gennaio Anno 1611.

Di V. S. Illma & Revma Serr• Obligmo,

Galilaeo Galilaei.

Haec Epistola Galilaei, cujus summam cape Latinis verbis.

Tempus est ut aperiam rationem legendi literas, quas an∣te aliquot septimanas misi transpositas. Tempus inquam nunc est, postquam de re ipsa sum certissimus factus, sic ut ne tantillum amplius dubitem. Scias igitur quod circiter tres menses à quibus Veneris stella videri potuit, inceperim per Oculare ad illam cum diligentia respicere; ut quod mente tenebam indubium, ipso etiam sensu comprehenderem. Principio igitur Venus apparuit figura circulari perfecta, eaque exacta & evidenti termino inclusa, verum exili ad∣modum: hanc figuram Venus retinuit tantisper dum ce∣pit appropinquare maximae suae digressioni à Sole, interim∣que continue crescebat mole corporis apparenti. Ex eo coe∣pit à rotunditate deficere à plaga Orientis, quae à Sole erat aversa, & intra paucos dies collegit omnem speciem intra semicirculum perfectissimum: ea figura durabat sine muta∣tione vel minima quoad usque coepit sese ad solem recipere, deserta Tangente sui Epicycli: hoc jam tempore magis magisque deficit à figura semicirculari, pergetque diminu∣endo illam usque ad suam occultationem, quando in sub∣tilissimum cornu deficiet. Ex eo transitu facto ad apparitio∣nem matutinam apparebit nobis tantūmodo falcata, & sub∣tilissimo cum cornu à Sole aversa; postea magis magisque implebitur cornu usque ad maximam digressionem à Sole, in qua semicirculus apparebit, eaque figura sine notabili va∣riatione durabit dies multos: deinde ex semicirculari pan∣latim totum implebit orbem, eamque perfecte circularem figuram in menses bene multos conservabit. Caeterum in praesens diameter corporis Veneris circiter quinque vicibus

Page 80

major est ea quam monstravit in prima apparitione Ve∣spertina. Ex hac mirabili observatione suppetit nobis cer∣tissima & sensu ipso perceptibilis demonstratio duarum ma∣ximarum quaestionum, quae ad hnuc usque diem à maximis ingeniis agitabantur in partem utramque. Una est, quod planetae omnes natura sua tenebrosa sunt corpora (ut de Mercurio jam eadem concipiamus quae de Venere;) Altera, quod summa nos urget necessitas ut dicamus, Venerem (in∣superque & Mercurium) circa Solem circumferri, ut & re∣liqui omnes planetae: res credita quidem Pythagoricis, Co∣pernico & Keplero, nunquam vero sensu comprobata, ut nunc in Venere & Merenrio. Habent igitur Keplerus & reliqui Copernicani quo glorientur se bene philosophatos esse, nec vanam esse eorum credulitatem:* 1.1 quantumvis evenerit illis, possitque evenire etiam porro ut à Philosophis hujus temporis, qui in libris philoso∣phantur, universali consensu stupidi et paulo minus quam fatui reputentur.

Dictiones igitur quas misi literis transpositis, & quae sic dicebant, [Haec immatura à me jam frustra leguntur, o. y.] redactae in suum or∣dinem sic sonant, [Cynthiae figuras aemulatur mater amo∣rum] id est, Venus imitatur figuras Lunae.

Tres noctes sunt cum observavi Eclipsin Lunae, in qua non occurrit notabile quippiam. Tantummodo meta umbrae indistincta, confusa & veluti obnubilata apparuit, causa quia consurgit umbra à Terra, longissime à Lunae corpore.

Habebam & alia singularia, sed impedior, quo minus de iis scribam, &c. Hactenus Galilaeus.

Quid nunc, amice lector, ex Perspicillo nostro saciemus? num Mercurii caduceum, quo freti liquidum tranemus ae∣thera, & cum Luciano coloniam deducamus in desertum Hesperum, amoenitate regionis illecti? An magis sagittam Cupidinis, qua per oculos illapsa mens intima vulnere ac∣cepto in Veneris amorem exardescat? Nam quid ego non

Page 81

dicam de admirabili hujus globi pulchritudine, si pro∣prio lumine carens, solo Solis mutuatitio lumine in tantum splendorem datur, quantum non habet Jupiter, non Luna aequali secum Solis vicinitate gaudens, cujus lumen si ad Veneris lumen comparetur▪ majus quidem ob apparentem corporis magnitudinem, at iners, mortuum & veluti plum∣beum videbitur? O vere auream Venerem! quisquamne dubitabit amplius, totum Veneris globum ex puro puto auro politissime fabrefactum, cujus in Sole posita superfi∣cies adeo vegetum revibrat splendorem? Accedant nunc mea experimenta de alterabili Veneris lumine ad nictum oculi, quae in Astronomiae parte optica recensui: Ratio nihil aliud colligere poterit nisi hoc, Veneris stellam rapi∣dissima gyratione circa suum axem convolvi, differentes suae superficiei partes & luminis solaris minus magisque recepti∣vas alias post alias explicantem.

Lubet vero etiam Astrologorum cum voluptate mirari solertiam, qui à tot jam seculis exploratum habebant, A∣mores & fastus amasiorum, moresque & ingenia amanti∣um ab hac Veneris stella gubernari. Scilicet Venus cornuta non sit, quae tot cornutos quotidie efficit, quoties ad exo∣ptatos amplexus sese demittens subito ex oculis & libero conspectu amantis sub fastuosos Solis radios velut ad alterum virum recurrit frustrata amantium desideria. Mirum equi∣dem erat Venerem non ipsam etiam, ut Lunam, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, cū amores Venerei sola & unica pariendi causa sint. Ecce igi∣tur ut formosissima stellarum, perfecto circulo sui aspectus, veluti quodam foetu maturo deposito, sese demittat ad imū Epicycli sui, adque viciniam Telluris, inanis & in cornu atte∣nuata, veluti novae prolis concipiendae causa; & postquam Soli copulata fuerit, ipsa Soli veluti viro suo inferiori loco sese subjiciens, ut fert mos & natura foeminarū, exinde pau∣latim ex altero latere sese rursum tollat in altū, & magis at{que} magis, veluti impraegnata, intumescat; donec decimo mense à conceptione (tantum enim plane interest inter binas con∣junctiones ☉ & ♀) plenum uterum, plenum inquam aspe∣ctus sui circulum, in summitatem Epicycli, supraque

Page 82

Solem adducat, eique rursum conjuncta, veluti genuino pa∣tri foetum suum domum referat.

Sed satis ratiocinationum mearum. Audiamus nunc E∣pilogi loco etiam Galilaei Ratiocinationem ex omnibus quae attulit Perspicilli experimentis exstructam. Sic ille denuo.

Illmo & Revmo Sigre Colmo.

Ho ricevuto gusto & contento particolariss. nella lettura dell' ultima di V. S. Illma & Revma delli 7 stante, & in par∣ticolare in quella parte dove ella mi accenna la favorevole inclinazione dell' Illmo Sig. Cons. Wackher verso di me; la quale io infinitamente stimo & apprezo: & poi che quella ha principalmente origine dall' havere in incontrati osservazio∣ni necessariamente dimostrati conclusioni per avanti tenuti vere da sua Sig. Ill. per cōfermarmi maggiormente il possesso di grazia tanto pregiata da me, prego V. S. Illma à fargli in∣tendere per mia parte, come conforme alla credenza di Sigta Illma ho demonstratione certa, che si come tutti i Pianeti ricevono il lume dal Sole essendo per se stessi tenebrosi & o∣pachi; cosi le stelle fisse resplendono per loro natura, non bi∣sognose della illustrazione de i raggi solari, li quali, dio sa, se arrivano à tanta altezza, piu di quello, che arrivia noi il lume di una di esse fisse. Il principale fondamento del mio discorso è nell' osservare io molto evidentemente con l' oc∣chiali, che quelli pianeti di mano in mano che si trovano piu vicini a noi, ò al Sole, ricevono maggiore splendore, & piu illustremente celo riverberano; & percio Marte perigeo, & à noi viciniss. si vede assai piu splendido che Giove, benche à quello di mole assai inferiore: & difficilmente se gli puo con l' occhiale levare quella irradiazione, che impedisce il vedere il suo disco terminato & rotondo; il che in Giove non acca∣de, vedendosi esquisitamente circolato. Saturno poi per la sua gran lōtananza si vede essatamēte terminato, si la stella mag∣giore di mezo cōme le due laterale piccoliss: & appare il suo lume languido & abacinato, senza niuna irradiazione, che impedisca il distingue i suoi 3 piccoli globi terminatissimi. Hora poiche apertissima mente veggiamo, che il sole molto splendidamente illustra Marte vicino, & che molto piu lan∣guido

Page 83

è il lume di Giove (se bene senza lo strumento appare assai chiaro, il che avade per la grandezza & candore della stella) languidissimo & fosco quello di Saturno, come mol∣to piu lontane: quali doveriano apparisci le stelle fisse lon∣tane indicibilmente piu di Saturno, quando il lume loro de∣rivasse dal Sole? Certamente debolissimo, torbido è smor∣to. Ma tutto l' opposito si vede: pero che se rimireremo per essempio il Cane, incontreremo un fulgore vivissimo, che quasi ci toglie la vista con una vibrazione di raggi tanto fiera & possente, che in comparazione di quello rimangano i pianeti, è duo Giove & Venere stessa, come un impurissi∣mo vero appresso un limpidissimo & finissimo Diamante, Et benche il disco esso Cane apparisca non maggiore del∣la cinquantesima parte di quello di Giove, tutta via la sua irradiazione è grande & fiera, in modo che l' istesso globo tra i proprii crini si implica & quasi si perde, & con qual∣che difficulta si distingue, dove che Giove, e molto piu Saturno, si veggono & terminati, & di una luce languida, & per cosi dire quieta. Et per tanto io stimo che bene filo∣soferemo, referendo la causa della scintillazione delle stelle fisse, al vibrare che elle fanno dello splendore proprio & na∣tivo dal intima loro sustanza, dove che nella superficie de i pianeti termina piu presto, & si finisce la illuminazione, che dal Sole deriva & si parte. Se io sentiro qualche particola∣re questione ricevata dal medesimo S. Wackher, non restero di affaticarmici intorno per dimostrarmi, quale io sono de∣siderosiss: di serviri un tanto Signoro, & non gia con spe∣ranza di aggiugnere al tormine consequito dal suo discorso, perche benissimo comprendo che à quanto si a passato per il finiss: cribro del giudizio suo, & del S. Keplero, non si puo aggiugnere di esquisitezza, ne io pretendorei altro che col dubitare, e mal filosophare eccitargli al ritrovamento di nuove sottigliezze. Gl' ingegni singolari che in gran numero floriscono nell' Alemagna mi hanno lungo tempo tenuto in desiderio di vederla, il che desiderio hora si radoppia per la nuova grazia dell' Illmo Wackher la quale mi farebbe di∣vemmi grande ogni piccola occasione, che mi si presentasse.

Page 84

Ma ho di soverchio occupata V. S. Illma & Revma degnisi per fine di offerirmi & dedicarmi devotmo ferre all' Illmo S. Wackher, salutando anco caramente il S. Keplero, & a lei con ogni reverenza bacio le mani, & dal Sig•e Dio le prego somma felicita. Di Firenza li 26 di Marzo 16 11.

Gallileo de' Gallilei.

Latino stylo sensus hic est.

Mirifice me delectarunt ultimae tuae literae, praecipue ubi de Illustris D. Consiliarii Caesarei D. Wagherii benevolo in me animo testantur: quam ego quidem maximi facio. Quae cum inde sit orta, quod Observationibus Ego nonnullis ne∣cessaria ratione demonstravi conclusa quaedam quae ipse pridem pro veris habuerat: ut igitur hanc mihi possessio∣nem gratiae tam charae firmiorem efficiam, rogo illi haec à me nuncies; Esse mihi demonstrationes certissimas in prom∣ptu, quod plane, ut Ipse tenet, Planetae quidem omnes lu∣men à Sole recipiant, ipsi sua natura corpora tenebrosa & opaca; Fixae vero stellae proprio & naturali lumine resplen∣deant, non indigentes illustratione à Solis radiis: quippe qui, an ad fixarum altissimam regionem in tanta etiam cla∣ritate pertingant, quantula claritate inde ad nos descendunt fixarum radii, Deus novit. Potissimum ratiocinationis meae fundamentum in hoc consistit, quod cum Oculari evidenter observavi Planetas, ut quisque quolibet tempore nobis & Soli vicinior fuerit, sic majorem recipere splendorem, & illu∣strius eundem reverberare: itaque Mars perigaeus, terris nimirum vicinissimus, splendore Jovem non exiguo inter∣vallo post se relinquit, quantumvis mole corporis ipsa Jo∣vi longe cedat. Adeoque difficile est radiationem hanc Martis Oculari excipere; tanta enim est, ut impediat vi∣sum, quo minus is discum corporis stellae Martiae rotunde terminatum internoscere possit. Id in Jove non usu venit, ap∣paret enim exquisite circularis. Post hunc Saturnus, propter eandem suam eamque longissimam remotionem, apparet exactissime terminatus; tam major globus in medio, quam duae ejus pilulae minutae ad latera. Apparet enim lumine

Page 85

languido & fracto, sine irradiatione tali quae impediat di∣stinctam trium ejus terminatissimorum globulorum appre∣hensionem. Cum igitur videamus Martem de propinquo valde splendide illustrari à Sole, Jovis remotioris lumen mul∣to esse languidius (quantumvis citra instrumenti usum satis id clarum appareat, id quod accidit ei propter magnitudi∣nem & candorem corporis) Saturni remotissimi languidis∣simum & veluti aqueum: quale, putas, fixarum lumen esset appariturum quae ineffabili intervallo longius quam Satur∣nus à Sole absunt, si à Sole tantum illustrarentur? Omni∣no debilissimum, turbidum & emortuum. Atqui plane con∣trarium experimur. Lustremus enim oculis, exempli causa, stellam Canis; occurret nobis fulgor vividissimus, qui veluti pungit oculum cum vibratione Radiorum rapidissima, tan∣ti vigoris, ut ad illum comparati planetae, puta Jupiter, ipsaque adeo Venus, sic confundantur & deprimantur ut vitrum vilissimum & impurum comparatum ad tersissimum & illustrissimum Adamantem.

Et quamvis stellae Canis discus non major appareat quin∣quagesima particula disci Jovis; nihilo secius radiatio ejus est ingens & violenta admodum, adeo ut species ista disci sese intra crines veluti radiationis suae recondat, implicet, & quasi evanescat, nec nisi cum difficultate aliqua discernatur à circumfusis crinibus: ubi contra Jupiter, & multo magis Saturnus, videntur terminati, & lux eorum languida, &, ut ita dicam, quieta. Quapropter existimo recte nos philoso∣phaturos, si causam scintillationis fixarum referamus ad vi∣brationem splendoris proprii & nativi, in substantiam ea∣rum insiti: vicissim in superficie planetarum dicamus termi∣nari de propinquo illuminationem illam quae à Sole deriva∣ta in mundum dividitur.

Haec scientifica sunt in Galilaei literis, caetera mit∣to. Vides igitur, lector studiose, quomodo Galilaei, praestantissimi mehercule philosophi, solertissima mens, Perspicillo hoc nostro, veluti scalis quibusdam usa, i∣psa ultima & altissima Mundi aspectabilis moenia con∣scendat, omnia coram lustret, inde{que} ad nostra haec tugurio∣la,

Page 86

ad globos inquam planetarios, argutissimo rati∣ocinio despiciat, extima intimis, summa imis solido judi∣cio comparans.

Quia vero nunquam desunt in philosophia Rationum in∣ter se studia aut obtrectationes, multique per Germaniam Ge manorum hic testimonia requisituri sunt; age illis de re∣bus iisdem etiam Germani cujusdam Epistolam exhibeo, ex qua simul & illud patebit, non male factum à Galilaeo, quod rerum suarum satagens, inventa sua mature, per gry∣phos tamen, Pragam nobiscum communicaverit.

Sic igitur Marius ad communem nostrum Amicum: In∣terim aliud tento opus; in quo primū immobilitatem Terrae assero, omissis omnino personalibus a 1.2; sed argumenta solum examinantur contra rationes Copernicanas, quas nostro tempore Keplerus cum Ga∣lilaeo Patavino Mathematico ap∣probat, & serio sic se habere statu∣it b 1.3. Argumenta meae assertionis ex sacris assumo c 1.4; astipulante eti∣am Physica d 1.5 & Astronomia. De∣inde refutabitur opinio eorum qui corpora coelestia adeo monstrosae molis esse putarunt, & nova veri∣similior dimensio quantitatis à me tradetur; qua in re me plurimum juvit instrumentum Belgicum, Per∣spicillum vulgo vocatum. Tertio demonstrabo Venerem non secus il∣luminari à Sole, eamque Cornicu∣latam, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, &c. reddi, prout à fine anni superioris e 1.6 usque in A∣prilem praesentis à me ope perspi∣cilli Belgici multoties & diligentissi∣me observata & visa est, quando Venus proxima Terrae erat, cum occidentalis tum orientalis. Quarto agam de novis plane∣tis

Page 87

Jovialibus, qui circa Jovem feruntur, ut planetae reliqui circa Solem, inaequali tamen interstitio & periodo. Duo∣rum extremorum periodos jam indagavi, tabulasque constru∣xi, ut inde omni tempore facillime sciri possit quot minutis distent à Jove ad dextram sinistramve. Haecque duo capi∣ta ultima sunt plane inaudita omni aevo. Forsan alia etiam interim dum laboro occurrent. Hucusque Marius.

Habes igitur, amice lector, confirmatam perspicilli fidem in observatione novorum coelestium, unius insuper Germani testimonio. Quid impediat igitur me praestantissimo in∣strumento Panegyricum hoc libello pangere Geometricum, teque lector, honoris causa, praesenti animo, & non vulgari mentis attentione, dum eum ego recito, interesse? Qua opera & ingenium acues, & causarum perceptione evades in philosophia doctior, ad mechanicam & rerum utilium at{que} jucundarum inventionem instructior, denique à mille modis quibus vulgus in errorem solet induci cautior atque tutior. Vase, & hoc praeludium aequi bonique consule.

Notes

Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.