Format 
Page no. 
Search this text 
Title:  The church-history of Britain from the birth of Jesus Christ until the year M.DC.XLVIII endeavoured by Thomas Fuller.
Author: Fuller, Thomas, 1608-1661.
Table of contents | Add to bookbag
Serenissimae, ac Potentissimae Reginae Elizabethae, Angliae, Franciae, & Hiberniae Reginae, Fidei Defensatrici &c.ETsi Majestatem Regiam sive verbo, five scripto interpellare (Sere∣nissima Princeps Elizabetha) non decere, nisi rariùs; non licere, nisi gravioribus de causis arbitramur: tamen cum praecipiat Apostolus, ut, dum tempus habeamus, benefacimus omnibus, maximè verò domesticis fidei, committere nullo modo possumus, quin illud hoc tempore à Tua Cel∣sitate humiliter contendamus, quod nobis ad petendum utile, & necessari∣um; toti Ecclesiae, & Reipublicae ad obtinendum salutare, & fructuo∣sum; Tuae denique Majestati ad concedendum, perfacile, & honorifi∣cum sit futurum. Quanquam igitur acerbissimè dolemus, & contristamur, Reverendissimum Patrem, Cantuariensem Archiepiscopum, post tot annos, in tantam, tamque diuturnam Majestatis Truae offensionem incidisse; ta∣men valde vehementer speramus, nos veniam adepturos, si pro uno multi, pro Archiepiscopo Episcopi, pro tanto Praesule tot Ministri, seriò, & sup∣pliciter intercedamus. Quod si deprecantium authorit as in petitione vale∣ret, haec causa jamdudum à nobilibus viris; si voluntas, ab amicissimis; si experientia, à prudentissimis; si religio, a reverendissimis; si multi∣tudo, à plurimis: sicut nostrae partes nullae nunc altae videantur, quàm ut orationem cum illorum rationibus, nostras preces cum illorum petitionibus supplicissimè, ac demississimè conjungamus.Vt enim Caesar Octavius jucundissimus propterea fuisse scribitur, quòd apud cum quoties quisque voluit, dixit, & quod voluit, dum humiliter; sic ex infinitis illis virtutibus, quibus Regium Tuum pectus abundè cumula∣tur, vix ulla vel Majestati Tuae honorificentior, vel in populum Tuum grati∣osior existit, quàm in admittendis hominibus facilitas, in causis audiendis le∣nitas, prudentia in secernendis, in satisfaciendis pietas, & clementia. Nihil est enim tam populare quàm bonit as; atque Principes ad praepotentem Deum nulla re propiùs accedunt, quàm offensionibus deponendis, & obliviscendis in∣jurijs; non dicimus septies, sedseptuagies septies. Nam, si decem mil∣lia talentorum dimittantur nobis; nonne nos fratribus, conservis, sub∣ditis, centum denarios condonabimus? Liceat enim nobis illud Christi praeceptum, adistud institutum, bona Tua cum pace accommodare. Prae∣sertim cum hortetur Apostolus, ut mansuetudo nostra nota sit omnibus; Christusque jubeat, ut misericordes simus sicut Pater noster coelestis miseri∣cors est. Vinum in vulnus infundere salutare est, & salutarius oleum; Christus utrumque adhibuit. Judicium cantare, Domino jucundum est, ac jucundius misericordiam; David utrumque perfecit. Gratiosa est in omnibus hominibus clementia, in Proceribus gratiosior, in Principe verò gratiosissima. Gloriosae est Regi mansuetudo, Reginae gloriosior, Virgini verò gloriosissima: si non semper, at saepius; sinon in omnes, at in pios; sinon in vulgus, at in Magistratus, at in Ministros, at in eum qui in tam sublimi loco constitutus, magnâ apud nos authoritate, magnà apud alios existimatione, summâ in Sacratissimam Tuam Majestatem fide, & obser∣vantia praeditus; ut non saepe in vitâ deliquisse, sed semel tantum in vitâ displicuisse videatur, idque non tam praesract â voluntate, quam tene∣ra conscientiâ, cujus tantam esse vim, magni authores, & optimi quique viri scripserunt, ut quicquid, eâ vel reclamante, vel errante, vel haesi∣tante fiat, non leve peccatum esse statuerint. Acut, quod verum est, in∣genuè 0