Page 1
Lux Christi EMERGENS, Oriens, effulgens, ac seipsam expandens per universum Ter∣rarum Orbem e Tenebris Sacerdo∣talibus; quibuscum cooperra, nec non offusa suerit, per mille ducen∣tos sexaginta annos, in hoc Orbe nostro Antichristi-Christiano.
Sect. 1. TEstimonium nostrum, & Veritas cui Testamur Nos, qui ab iis, quibus Vae est quia non tremunt ad verbum Domini, nomina∣mur Ironice Quakers, non est alierium quoddam, nec aliud, sed plane unum, ac omnino idem cum illo, quod exhibu∣erunt omnes Sancti viri, ac Prophetae Dei; perinde ac Christus ipse, nec non omnes ejus Apostoli, ac Ministri, quot∣quot (quemadmodum a Deo moti e∣rant) loquuti sunt a seculo in hunc usque diem.
2. Quemadmodum enim Ipsi (quo∣rum Testimonium quis? Vel duo, vel nem•• credidit, ••ut recepit) ita & Nos, qui sumus ex filiis suis, a quibus om∣nibus, & solis justificata est Sapientia, Sapientiae ipsi Testimonium damus; non seculi hujus, nec Principum se∣culi hujus, qui abolendi, sunt, sed occultae illi, quam nemo Principum seculi hu••us cognovit (si enim cogno∣ovissent, Dominum gloriae nequaquam Crucifigerent) Sapientiae Dei in my∣sterio, etiam luci Domini Dei, ac Je∣su Christi, qui Lux sunt & apud quos non dantur tenebrae, ••o luci illi gloriosae jam orienti ad illustrandam Civitatem illam Sanctam, Jerosolimam novam, ubi nunc non amplius erit nox, in quam nequaquam intrabit qui••quam quod inquinat.
3. De qua luce dicit Jesus ipse Paulo ad hanc, quam olim praementis caecitate persequebatur, jam vere converso; ad gentes te nunc mitto, ut aperias oculos eo∣rum,