Page [unnumbered]
CHRISTIANIS Universis, Graecarum Literarum Studiosis, EDMUNDUS ELISIUS S. P. D.
FAteor equidem, quod vitio mihi vertere Vulgus solet, Scientiam illam, quam in∣didit mihi PATER LUMINUM, non posse me sub intimis Animi penetrali∣bus recondere: Ignis instar jugiter erum∣pic, huc illuc spargit Flammas. Jam vero causae satis graves Me, Generis Hu∣mani Amantissimum, ideoque Societatis Cupidissimum, Invitâ Indole, ad 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 quandam amplectendam impellunt, nec liberis istis, quibus ab ineunte aetate assuetus fui, Colloquiis frui patiuntur; Scilicet, haud esse 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, Id tandem expertus sum, quo ego tantopere Delectatus, idem etiam Omnibus Gustan∣dum propino. Seria nimirum Ridet Vulgus, Sacra Oderunt Profani: Mortalium omnium Primae Cogitationes Vulgare ali∣quid, aliquid Profanum habent: Saepissime apud omnes Collo∣quia Familiaria Primas tantum, Scripta elaborata Secundas Co∣gitationes apud Doctos, & Pios semper adipiscuntur. Scribo itaque, licet quo dammodo Hominum Consortium reliqui.—〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉. Nuper mihi stetit Sententia, Concilia omnia, & Pleraque Patrum Scripta, Graeca praecipue, sedulo evolvere ut eorum Phrasibus, ac Testimoniis Arma quaedam Spiritualia fa∣bricarem ad Convincenda eorum Dogmata, qui vel Arctiorem esse autumant Viam, quae ducit ad Vitam; vel Latiorem, quam reve∣ra esse eam ostendit DEUS.
Haec mihi Probanda statui: CHRISTIANIS Arctissimam esse AMANDI Viam; at Explicite sive (ut ita dicam) Formaliter CRE∣DENDI Regulam, Luxiorem: Fidem Salvificam nil aliud esse quam DEUM, atque Homines per CHRISTUM AMANDI Ra∣tionem: ideoque eos omnes, qui Rite AMANT, qui Mundum animitus Spernunt, CREDENDA omnia, Implicite saltem, sive (ut aliqui loquuntur) Virtualiter Credere. Quinam istiusmodi Propositionum, siquis eas clarius Demonstraverit, Fructus essent