An edict in the Roman law, in the 25 book of the digests, title 4, section 10 as concerning the visiting of a big-bellied woman, and the looking after what may be born by her.
Burnet, Gilbert, 1643-1715.

§ 10. De inspiciendo ventre, custodien∣doque partu, sic Praetor ait: Si mulier mortuo marito praegnantem se esse dicet, his ad quos ea res pertinebit, procuratori∣ve eorum, bis in mense denunciandum curet, ut mittant, si velint, quae ventrem inspicient. Mittantur (autem) mulieres liberae duntaxat quinque; haeque simul omnes inspiciant: Dum ne qua earum, dum inspicit, invita muliere ventrem tangat. Mulier in domu honestissimae foeminae pariat, quam ego, constituam. Mulier ante dies triginta, quam paritu∣ram se esse putat, denunciet his ad quos ea res pertinet, procuratoribusve eorum, ut mittant, si velint, qui ventrem custo∣diant. In quo conclavi mulier paritura erit, ibi ne plures additus sint, quam unus: si erunt, ex utraque parte tabulis praefi∣gantur. Ante ostium ejus conclavis li∣beri tres, & tres liberae cum binis comi∣tibus custodiant. Quotiescunque ea mu∣lier in id conclave, alidve quod, sive in balineum ibit, custodes, si volent, id an∣te prospiciant: & eos qui introierint, ex∣cutiant. Custodes, qui ante conclave po∣siti erunt, si volunt, omnes, qui concla∣ve aut domum introierint, excutiant. Mu∣lier, cum parturire incipiat, his ad quos Page  2 ea res pertinet, procuratoribusve eorum denunciet, ut mittant quibus praesentibus pariat. Mittantur mulieres liberae dun∣taxat quinque: ita ut, praeter obstetrices duas, in eo concla i ne plures mulieres liberae sint, quam decem, ancillae quam sex. Hae, quae intus futurae erunt; excu∣tiantur omnes in eo conclavi, ne qua praegnans sit. Tria lumina, ne minus, ibi sint: scilicet, quia tenebrae ad subjicien∣dum aptiores sunt. Quod natum erit, his ad quod ea res pertinet, procuratoribus∣ve eorum, ostendatur. Apud eum edu∣catur, apud quem parens jusserit. Si au∣tem ne his parens, jusserit, aut is, apud quem voluerit educari, curam non re∣cipiet, apud quem educetur, causa, cog∣nita constituam. Is, apu quem educa∣bitur quod natum erit, quoad trium men∣sium sit, bis in mense ex eo tempore; quoad sex mensium sit, semel in mense; a sex mensibus quoad anniculus fiat, al∣ternis mensibus; ab anniculo quoad fari possit, semel in sex mensibus, ubi volet, ostendat. Si cui ventrem inspici, custo∣dirive, adesse partui licitum non erit, fa∣ctumque quid erit, quominus ea ita fiant, uti supra comprehensum est. Ei, quod natum erit, possessionem causa cognita non dabo; sive quod natum erit, ut su∣pra cautum est, inspici non licuerit. Quas itaque actiones me daturum polli∣ceor his, quibus ex Edicto meo Bono∣rum possessio data sit eas, si mihi justa causa videbitur esse, ei nondabo.

§ 11. Quamvis sit manifestissimum E∣dictum Praeoris, attamen non est negligen∣da inter pretatio ejus. § 12. Denunciare igi∣tur mulierem oportet his scilicet, quorum interest partum non edi, vel totam habitu∣ris haereditatem, vel partem ejus, sive ab in∣testato, sive ex Testamento. § 13. Sed & si servus haeres institutus fuerit, si nemo na∣tus sit: Aristo scribit, hic quoque servo, Page  3 quamvis non omnia, quaedam tamèn circa partum custodiendum arbitrio Praetoris esse concedenda. Quam sententiam puto ve∣ram; publice enim interest, partus non subjici: ut ordinum dignitas, familiarumque salva sit. Ideoque etiam servus iste, cum sit in spe con∣stitutus successionis, qualis qualis sit, debet audiri, rem & publicam & suam gerens.

§ 14. Denunciari oportet his, quos pro∣xima spes successionis contingit; ut put a primo gradu haeredi instituto; non etiam substituto: &, si intestatus pater-familias sit, his, qui primum locum ab intestato te∣nent: si vero plures sint simul successuri, omnibus denunciandum est. § 15. Quod autem Praetor ait, causa cognita se possessionem non daturum, vel actiones denegaturum, eo pertinet, ut si per rusticitatem aliquid fue∣rit omissum ex his, quae praetor servari vo∣luit, non obsit partui. Quale est enim, si quid ex his, quae leviter observanda Praetor edixit, non sit factum, partui denegari bo∣norum possessionem? Sed mos Regionis inspiciendus est, & secundum eum & obser∣vari ventrem, & partum, & infantem opor∣tet.