The reformed librarie-keeper with a supplement to The reformed-school, as subordinate to colleges in universities
Dury, John, 1596-1680., Hartlib, Samuel, d. 1662., Pell, John, 1611-1685. Idea of mathematicks., Schwartzkopf, Johann, 1596-1659. Bibliotheca augusta ... quae est Wolferbyti.
Page  [unnumbered]

BIBLIOTHECA AUGUSTA, SERENISSIMI, ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS, ac DOMINI, D. AUGUSTI, Ducis Brunovicensis, & Lunaeburgensis. Quae est WOLFERBYTI.

Page  [unnumbered]In Bibliothecam Augustam.
VIderat Augustam Dea Caesia Bibliothecam,
Augusti manibus Guelphicâ in Vrbe strui:
Nunc mihi turigeras quantumvìs Ma••spiter arces
Objice, quas vehemens Occaracingit, ait.
Grandia si Libris praefers tormenta, memento▪
Illa homines-miseros, hanc posuisse Deum.

M. Henricus Julius Scheurl, Moralium in Acad. Juliâ Professor publicus.

Page  49BIBLIOTHECA AUGUSTA, quae hodie Guelpherbiri, anti∣quissimâ Ducum Brunovicen∣sium Sede visitur, sive locum, sive armaria, sive ipsam deni∣que molem, & congeriem Librorum, sub eo nomine intelligas, primum, & unicum, Au∣torem habet, Serenissimum Illustrissimum Principem, ac Dominum, Dominum AU∣GUSTUM, Ducem Brunovicensem & Lu∣naeburgensem, qui, ut à primis adolescentiae annis, artium cultor solertissimus, & inge∣niorum censor acutissimus, ità etiam, quod istis adhaeret, praestantissimorum in omni eruditionis genere Librorum amantissi∣mus.

Exemplum quidem, & ardorem, Illu∣strissimus Princeps ad istos conatus, à Re∣gibus & Imperatoribus, qui curam hanc ve∣rè Regiam sibi propriam esse voluerunt: Rem verò nullam ab aliis habuit. Obversa∣batur nempe animo Osimanduas Aegypti Rex, qui ut est apud Diodorum Siculum, lib. 1. cap. 49. sacrae Bibliothecae à se erectae, titulum esse voluit: 〈 in non-Latin alphabet 〉, MEDICATORIUM ANIMAE, ut vertit L. Rhodomanus, ejúsque ut in Regno, itâ & in Page  50 laudabili instituto post aliquot secula Suc∣cessor Ptolomaeus Philadelphus, cujus Bi∣bliotheca, exemplo, imò & Libris summi Aristotelis instructa, omnium Historicorum ore, & laudibus celebris: Eumenes item, seu Attalus, (utrique enim, huic patri, illi filio laudem hanc Historia tribuit) Pergami Reges, quorum tantum in hoc negotio stu∣dium, ut cùm Ptolomaeus chartas seu papy∣rum, quam sola Aegyptus suppeditaverat, invidè supprimeret, veritus, nè Attalus ve∣terem illam Aegypti Bibliothecam novâ suâ aequaret; ille ferro, quod dicitur, viam sibi aperiendam, novámque Librorum confici∣endorum rationem inueniendam censeret, optimo sanè successu: membranarum enim ex corio animalium confectarum usum, ut Varro autor est apud Plinium lib. 13. cap. 11. invenit, cui omne quicquid ad Typogra∣phiae inventionem usque superat Librorum, unicè debemus. Unde meritò factum est, ut in aeviternam inventoris Pergami Regis memoriam, hujusmodi membranae adhuc hodie Pergamenae dicantur.

Nec defuit Principi domesticum Illu∣strissimorum Antecessorum lineae Principa∣lis Guelphicae, Arcis Guelpherbiti Possesso∣rum, exemplum, qui & ipsi superiori seculo instructissimam Bibliothecam, copiâ tamen Librorum huic Augustae non comparan∣dam, Page  51 paraverant, quam demum Anno aeràe Dionysianae 1617. ultimus istius Lineae FREDERICVS VLRICVS Academiae Ju∣liae, quae est Helmaestadii, possidendam, & utendam liberaliter contulit. Res, ut patet, augurio, & omine felicissimo non carens. Ut enim Principi AUGUSTO possessio, & avita Sedes Ducatûs Guelphici, satis du∣dum destinata demonstraretur, idem Geni∣us, quem in postremis istius Ducatûs Pos∣sessoribus HENRICO Bellicoso, seu Juniore, JVLIO Pacifico, HENRICO JVLIO sapi∣entissimo, & FRIDERICO VLDARICO mitissimo, universus Orbis admirabatur, in Principem AVGVSTVM eruditissimum, transferendus erat, atque ut illustrior esset ejus sama, omne quicquid in re Librariâ Antecessorum diligentia praestiterat, ad A∣cademiam Juliam transire, omnis verò lans erectae Bibliothecae Augustae, soli & unico Principi AVGVSTO propria esse debebat.

Superâsse autem non immeritò dicendus est AUGUSTUS in hoc studio, & opere, sive Ptolomaeos, sive Attalos, sive JVLIVM, & AVGVSTVM, primos Romanorum Impe∣ratores, (nec horum enim studium in ne∣gotio librario eruditis ignotum) quòd Pto∣lomaeus Philadelphus non proprio sive inge∣nio, sive industriâ, sed alienâ, Demetrii nempe Phalerei viri Atheniensis, scriptis, & Page  52 factis illustrissimi, rem confecerit: Caesar verò curam hanc, quam magno animo con∣ceperat, & nisi fata intercepissent, absolvis∣set, Marco Varroni, Graecorum Latinorúmque doctissimo, quo nullus eâ tempestate in or∣be terrarum isti negotio aptior, dederit. AVGVSTVS quoque Imperator, nec ipse quidem, sed per Asinium Pollionem (Orato∣rem, & Senatorem Romanum nobilem) absolvit.

Princeps verò AUGUSTUS, & primus au∣tor pulcerrimi sui Operis, & sibimetipsi De∣metrius, Varro, Pollio, cujus solius vigiliis, & curis nocturnis diurnisque Bibliotheca AUGUSTA acquisita, & composita est. Ex∣emplo Pisistrati, Atheniensium, ut tum vo∣cabantur, Tyranni, qui Bibliothecam Athe∣niensem ad publicum usum, non per alios, sed ipse componebat, cui & Homerum di∣gestum, correctúmque debemus: Magnus profectò vir, modò cognomen illud odio∣sum tollas.

Initium Bibliothecae Augustae colligendae factum est, Anno aerae Dionysianae 1604. ad confluentem Albis, & Jetzae, in Princi∣pis AUGUSTI Ducatu Lunaeburgico, in Au∣lâ, & adjuncto cognomini oppido Hitz∣ackerâ, loco quidem ante constitutam ibi∣dem Principis Aulam, satìs obscuro, quem tamen non minùs atque olim Ulysses Itha∣cam Page  53 suam satìs illustrem reddidit. In hoc recessu satìs amoeno, inter alia Principis opera magnifica, parvis primùm initiis cre∣vit haec Bibliotheca, in illam magnitudi∣nem, quae hodie non sine admiratione cer∣nitur.

Ex haereditate ullâ nihil erat, quod in tantae molis auspicium, aut fundamentum cederet, immensis autem sumptibus con∣quirebatur, quicquid optimae notae Libro∣rum, in quocunque genere eruditionis in Germaniâ, Galliâ, Hispaniâ, Angliâ, Belgio, ipsâ denique Italiâ inveniri poterat.

Quicquid erat doctorum virorum Romae, Neapoli, Venetiis, Florentiae (quibus in locis Princeps AUGUSTUS per aliquod an∣nos eruditissimorum virorum familiaritate usus erat) Lutetiae, Londini, Oxoniae, ut de Germaniâ nihil addatur, illorum operâ magnis sumptibus ad conquirendos optimae notae Libros conducebatur.

Incrementum operi coepto haud con∣temnendum dedit Bibliotheca summi viri, & de universâ Germaniâ optimè meriti Marquardi Freheri, Caelii item Curionis, ejus∣démque filii Coelii Augustini Curionis, magno Reipubl. literariae damno, in ipso aetatis flo∣re ante parentem exstincti: Joachimi quo{que} Clutenii, cujus variam eruditionem Sylloge ejus rerum quotidianarum satìs demonstrat.

Page  54 Crevit igitur in magnum, & merito suo admirandum numerum, non quorumvis, sed optimorum, & selectorum Librorum, ut hodie, (21. nempe Maii, Anni 1649.) numerentur 〈 in non-Latin alphabet 〉, (ut vocat Plu∣tarchus in M. Antonio) singulares Libri seu Volumina, licèt in uno Volumine plures saepe Libri, sive Tractatus, inveniantur, ferme viginti millia.

    Voluminum nempe,
  • Manuscriptorum 764
  • Theologicorum 7287
  • Juridicorum 2578
  • Physicorum, & quae ad primam Philosophiam pertinent 460
  • Medicorum. 580
  • Mathematicorum in ge∣nere, & in specie Geo∣metricorum 168
  • Geographicorum 86
  • Astronomicorum 197
  • Musicorum 54
  • Arithmeticorum 52
  • Ethicorum 778
  • Politicorum 682
  • Historicorum 2133
  • Ad res Bellicas pertinen∣tium 142
  • Oeconemicorum 41
  • Logicorum 65
  • Rhetoricorum 401
  • Grammaticorum 407
  • Poëticorum 746
  • Variorum, seu ut vulgò vocantur Quodlibetico∣rum, in quibus nempe, vel-diversi Tractatus, ad diversas disciplinas pertinentes, conjuncti visuntur: vel tales Tractatus in iis deprehen∣duntur, in quibus varia, modò ad has, modò ad alias disciplinas pertinentia explican∣tur. 2092
  • Page  55Scriptores verò seu Autores, quorum monu∣menta in praedictis Voluminibus exstant, numerantur 37077
  • Tractatus autem, sive diversorum, sive eo∣rundem Autorum, supra 60000.

Et nè quis inmortalia ipsius Principis AUGUSTI monumenta hìc desideret, visun∣tur non tantùm ibidem ea, quae ab alienâ profecta industriâ, vitam ipsi debent, velu∣ti, (ut de multis pauci nominentur) Anto∣nii Bonfini sympsion trimetron: Bartholomaei Fontii Commentarius in Persium, verùm etiam praeclara ejusmetipsius Scripta, eruditorum Orbi sub nomine GUSTAVI SELENI, olim exhibita: CRYPTOGRAPHIA nempe, quâ (teste Clarissimo Naudaeo in Bibliographiâ Po∣liticâ) eruditissimi Trithemii Steganographia hactenus omnibus sermè eruditis, ipsi etiam FRANCISCO JUNIO magica credita, hu∣júsque judicio, Vulcano consecrata, ità illu∣strata est, ut quicquid in Trithemio obscu∣rum involutúmque tamdiu in summâ omni∣um veneratione, & opinione delituerat, omnium oculis patefactum, atque retectum sit. Videatur eruditissimus Gerhardus Joh. Vossius, ipsius Clarissimi Francisci Junii ge∣ner, libro de arte Grammaticâ primo, Cap. 41. Praeter Trithemii Steganographica in Opere hoc Cryptographico omnia ea explicantur, & clarissimae luci exponuntur, quae, in isto Page  56 reconditae scientiae & profundae indaginis negotio, humani ingenii vis excogitare potuit.

LVSVS quoque SCHACHIAE unà cum RYTHMOMACHIA seriae & profundae eru∣ditionis Opus. Prodiit uterque Liber, iste quidem Lunaeburgi, hic verò Lipsiae in for∣mâ majori, seu folio, ut vocant, elegantissi∣mis typis excusus, & imaginibus exornatus.

HISTORIA item vitae 〈 in non-Latin alphabet 〉 JESU CHRISTI, ex quatuor, ut vocantur, Evan∣gelistarum, & reliquis novi Foederis libris, sermone Principis patrio concinnata & ac∣curatâ pensitatione ità elaborata, ut quic∣quid hactenus difficultatum, seu 〈 in non-Latin alphabet 〉 omnium eruditorum ingenia mirificè exercuit, id feliciter explicatum, & sacro∣rum Scriptorum consensus, ut Augustinus lo∣quitur, clarissimè demonstratus sit.

Manuscriptorum, ut vocantur, librorum haud contemnendus in hac Bibliothecâ est numerus, & Thesaurus, quorum nonnullos ipse Princeps in Ungariâ, occasione itine∣rum ad D. D. Imperatores RVDOLPHUM II. & FERDINANDVM II. in arduis ne∣gotiis susceptorum, magno aere redemit, in tenuissimâ magni pretii membranâ elegan∣tissimis litteris scriptos, laciniam illustrissi∣mae Bbliothecae, Budae, Regni Ungariae Metropoli quondam, à Matthiâ Hunniade Page  57 Corvino, circa An. Christi 1485. erectae, & Turcarum Tyranno Solimanno, cum Anno aere Dionys. 1541. fraude, & vi Budam ca∣peret, viduámque Joannis Regis Hungariae Elisabetham, quam cum Regno defenden∣dam se venisse simulaverat, cum filiolo in∣fante ejiceret, ereptae.

Bibliotheca haec Matthiae Hunniadis (verba sunt Antonii Bonfinii, rerum Ungaricarum decad. 4. lib. 7. mirâ utriusque linguae foecun∣ditate fuit completa, cultus autem Librorum lux∣uriosissimus: cujus prosterioris testes locuple∣tissimi sunt hi Manuscripti, quorum occa∣sione haec adducta sunt.

Nec desunt Instrumenta Mathematica ex∣quisitissimè fabrefacta, Sphaerae item & Globi, quibus Sphaerae coelestis sidera & motus, facies item Globi terrestris miro ar∣tificio accuratè representantur.

Nequaquam verò numero isto, quem su∣prà posuimus, clauditur haec Bibliotheca, cùm quotidie magnis sumptibus, & indefes∣so studio accedat, & conquiratur, quicquid melioris notae Librorum sive noviter, sive denuò editum prodit, aut in omnibus orbis partibus investigari, & redimi potest, adeó{que} Bibliotheca haec AUGUSTA nè vanum sit nominis augurium, singulis diebus augetur.

Primordia, ut suprà notatum, in tran∣quillo Principis AUGUSTI Hitzakerianae Page  58thacae Regno, satis quidem auspicatò sum∣si, parùm tamen aberat, quin Anno Christi 1636. absente Principe, & Aulam suam Brunsvicum, Urbem suam haereditariam, transferente, rapaces manus 〈 in non-Latin alphabet 〉 Bel∣lonae Filii, à Principe nunquam laesi, exper∣ta fuisset: qui licèt spe & animo eam planè devoraverat; vigili tamen Principis curâ & itinere properatissimo, unguibus hujus Har∣piyae intercipiebatur. Fatum istud olim ex∣perta erat illustris Atheniensium Bibliothe∣ca, cùm Xerxes Persarum Monarcha, de∣victis Atheniensibus, hostibus suis, potissi∣mam praedae partem eam faceret, & trans∣ferret. Restituit tamen eandem trecentos triginta post Annos Seleucus Nicanor Sy∣riae Rex, qui eam insigniter auctam, magnis item muneribus locupletatam, Athenas re∣mittendam curavit.

Postquam igitur dominium & possessio Ducatûs Guelphici, Principi AUGUSTO le∣gitímè delata erat, Arx verò Guelpherby∣tana, avita & vera Ducum Brunsvicensium Sedes, quae Seculi hujus est iniuria, legiti∣mum suum dominum nondum admitteret, transtulit Bibliothecam Princeps Brunsvi∣cum, Ducatûs Guelphici Metropolin, & avi∣tum Ducum Brunsvicensium dominium, unà cum Ducatu, jure haereditario sibi delatum, eíque locum concessit fatìs magnificum, in Page  59 antiquissimâ Majorum suorum TANQVAR∣DI & BRVNONIS, fratrum, Ducum Saxo∣niae (cui posteriori, & ortum, & nomen Brunsvicum debet) Sede, contiguâ Augu∣stissimo St. Blasii Templo, condito olim ab HENRICO LEONE nemini Historicorum non celebrato, à quo Princeps AUGUSTUS rectâ, quod dicitur, lineâ, ortum ducit.

Optimo sanê consilio, quod & olim ve∣teres Aegypti Reges Bibliothecas suas Memphi, celeberrimae Aegypti Metropoli, in Templo Vulcani (cujus magnificentiam apud Herodotum videre licet) habitare vo∣luerint: Ptolomaei item tam prior, quàm posterior, à Cleopatrâ, Antonii Triumviri amoribus famosa, è ruderibus excitata Bi∣bliotheca, Alexandriae apud Serapidis, im∣mensae molis & stupendi artificii Templum, totius Aegyptiacae superstitionis arcem, col∣locata fuerit, teste Tertulliano, qui gentiles, ad inspiciendum textum Hebraeum S. Scriptu∣rae, eò advocat & amandat.

Acceptâ tandem XIV. Septembris, Anno 1643. Arce & Urbe Wolferbyte, transiit eo∣dem unà cum Principe, Bibliotheca haec Augusta, sedémque sortita est è regione Aulae illustrissima adeóque reddita ést pars Regiae, ut Principi semper in propinquo & promptu sint, immortales illae, eaedémque san∣ctissimae nunquam non loquentes Animae, ut Pli∣niusPage  60 hujusmodi eruditorum monumenta scitè vocat lib. 35. Cap. 2. Locus, seu aedi∣ficium ubi reposita est; olim loricis, scutis, hastis, aliísque Bellonae ornamentis & in∣strumentis asservandis destinatus fuerat, dignus omninò cui hodie aureis literis titu∣lus fiat:

—Armamentaria sacrae
Pallados, & doctis habitata Palatia Musis.
Aditus ejus Augustissimus, solitam Principis Magnificentiam spirans, ipsum tamen sacra∣rium modicè ornatum, quin potiùs ad ex∣emplum peritorum Architectorum, neque aureo lacunari comptum, neque pavimen∣tum, neque armaria, seu pegmata, ut Cice∣ro vocat, neque cunei, loculi aut plutei ali∣uni quàm viridem colorem referunt▪ Ful∣gorem enim, sive aureum, sive quemvis alium oculis officere viridem è contra colorem re∣ficiendis, & recreandis esse oculis, scriptioni, & lectioni, dudum notatum est naturae Mystis.

Usum hujus Bibliothecae quod attinet, non in spectaculum, aut ornamentum stu∣diosâ quadam luxuriâ, ut olim querebatur Seneca, conquisitus est hic Thesaurus, nec ut cum blattis, tineis, situ, & squalore bel∣lum gerat: Sed ideo pars Regiae facta est, ut ipsi Principi in propinquo, & promptu sit sanctissimarum & sapientissimarum Anima∣rum Senatus frequentissimus, cum quo dis∣serat, Page  61 animum instruat, paret, & ad quai∣cunque Regii officii partes componat. Id enim exprimit ea, quam aureis Literis in ve∣stibulo Bibliothecae legi voluit 〈 in non-Latin alphabet 〉, pul∣cerrima sanè, gemmis omnibus & auro con∣trà carior:

QUANDO OMNES PASSIM LOQUUN∣TUR, ET DELIBERANT, OPTIMUM A MUTIS ET MORTUIS CONSILI∣UM EST; HOMINES QUOQUE SI TACEANT, VOCEM INVENIENT LIBRI, ET QUAE. NEMO DICIT, PRU∣DENS ANTIQUITAS SUGGERIT.

Eadem olim mens Alphonso Arragoniae Re∣gi, cui quotidie in ore, Mortuos esse optimos Consiliarios.

Nec aliud responsum tulit Zeno Citticus Philosophus, oraculum sciscitans, (verba sunt Diogen. Laertii, lib. 8. de Vitis Philosopho∣rum, in princ.) quo pacto optimè vivere pos∣set? nempe:〈 in non-Latin alphabet 〉, hoc est, Si mortuis colore concors fieret, sive, ut Zeno verè interpretabatur, Si antiquorum mortuorum familiaritate uteretur, eorúmque Li∣bros magnâ attentione & studio, ad pallorem us{que} legeret. In Bibliothecis enim, ut de Juliâ quondam cecinit Magnus Calixtus,

—vitam vivunt, & post sua fata loquuntur
Sêclorumque minas superant, & edacia rerum
Tempora, qui terris caput altiùs exeruerunt,
Page  62 Naturaeque super fines, super aethera celsum
Evexêre animum. Sla haec monumenta super sunt,
Per quae pugnat adhuc, vincit gentesque, triumphat
Magnus Alexander, quin unquam magnanimorum
Quicquid in orbe Ducum fuit, ex quo blanda Cu∣pido
Laudis, & humanas tentavit gloria mentes.
Nil vivit vivétque, nisi hīc quod creditur: omne
Quod reliquum est, nox alta & longa oblivio opa∣cant.
Hìc etiamnum Melpomene subnixa Cothurno,
Lata Sophocleis diducit hiatibus ora,
Confusósque lares & tristia funera Regum,
Oedipodae Thalamos, & saevum plangit Oresten,
Hîc legere est, queis firmetur Respublica fulcris,
Et quid Erechthaeas olim servârit Athenas,
Quid pessum dederit: quibus artibus inclyta Roma
Creverit, & populos, magnásque subegerit urbes:
Queis etiam vitiis sensim labefacta, ruinam
Traxerii, & lapsu totum tremefecerit Orbem:
Hîc recluduntur naturae arcana, sinusque
Daedalei, & quicquid gremio complectitur, arctis
Inclusum fo iis, vigili cognoscere mente
In promptu est: hìc descriptam pictámve tueri
Terrarum faciem & vastae datur Amphitrites,
Tiranìsque Globum, Lunae errorésque, laborésque
Et picturati fulgentia sidera coeli.
Quin ipsum ad coelos & splendida panditur astra
Hìc iter, à patribus qundam per saxa, per ignes
Page  63 Calcatum, & largo respersum sanguinis imbre.

Et cùm ipse Princeps nullum diem prae∣termittat, per quem cum mutis illis Docto∣ribus, de difficillimis negotiis, sive sacris, sive civilibus, sive militaribus, non collo∣quatur, fit, ut ipse sub clavibus quidem suis habeat Bibliothecam, ejusdémque jus & mancipium sibi retineat, usum verò eruditis omnibus, & praesertim ministris suis, quo∣rum ope, seu sacra, seu civilia tractat, secum communem concedat, nec cuiquam alii, nisi qui nummo forsan harpacico hìc aliquid emtum veniat, deneget.

Silentio autem nequaquam praetereun∣dum est, immensam istam Librorum, Auto∣rum & Tractatuum molem, ipsum Princi∣pem aliquot amplissimis Indicibus in eum ordinem, classes & numeros, suimet indu∣siriâ & manu redegisse, ut ad primam cu∣jusibet, sive Autoris, sive Materiae requisi∣tionem, quocunque in genere disciplinarum, praestò sit, primóque statim momento se ti∣bi sistat & respondeat, quem volueris, aut vocaveris.

Nec ullus est in tanto hec Autorum, & Librorum agmine, quem non noverit ipse Princeps AUGUSTUS, eâ in re non inferior CYRO, Persarum Monarchae, qui unum∣quemque militum in numerosissimo suo ex∣ercitu, proprio nomine ad se vocare poterat.

Page  64 Sufficiant paucissima haec, de multis di∣cta, ceu stillicidium, ut vetus habet verbum, de situlâ.

Experiatur qui volet, inspiciendi, & pe∣nitiùs perserutandi copiam nactus, de pre∣tiosissimo hoc divinae & humanae sapientiae Thesauro, idem, quod olim Regina Sabaea de Sapientiâ Solomonis profitebatur, pau∣cissimis tantùm immutatis, proferet. 3. Reg. 10. Non credidi verbis narrantium mihi de rebus & sapientiâ tuâ, usque dum venerim, & viderint oculi mei: Sed ecce non indicatum mihi fuerat ejus dimidium, superas sapientiâ & bonitate fa∣mam, quam audiveram.

Si igitur, teste Julio Capitolino, Gordia∣num Imperatorem ad coelum tulit, Sammonici Sereni morientis sexaginta duorum millium Li∣brorum relicta Bibliotheca, siquidem (verba sunt Capitolini) tantae Bibliothecae copiâ & splendo∣re donatus, in famam hominum literatorum ore pervenit, adeóquē alienis planè sumptibus, & diligentiâ clarus evasit: Si Ptolomaei, Attalus, Caesar, Augustus sumtibus quidem suis, aut certè manubiis, alienâ tamen diligentiâ, cla∣rissimi extiterunt: Quid de Principe Au∣GUSTO fiet, cujus hunc tantum Thesaurum, non alienis sumtibus, non manubiis, non alienae diligentiae, sed propriae curae & solli∣citudini, in cujus partem neminem hacte∣nus vocavit, propriis item, iisdémque verè Page  65 Regiis impensis, (quibus alii, sive Baccho, sive Dianae, sive Mercurio, sive aliis volupta∣tum illecebris litant) debemus? Ubi verò estis Principes, ut vos urat ac excitet hone∣stus aemulandi ignis?

Faxit DEUS, ut Thesaurus hic re∣rum divinarum, aeternarum, sit & ipse aeternus, neque priùs, quàm Mundi universa machina, laboret, aut intercidat.

FINIS.