Anno 5 Ricardi II.
Claus. in dorso m. 40.
REX Custodi Spiritualitatis Archiepiscoparûs Cantuariensis, sede vacante, Salutem. Quia de avisamento Consilii nostri, pro * 1.1 quibusdam arduis & urgentibus negotiis, nos, statum & defensionem Regni nostri Angliae, ac Ecclesiae Anglicanae contingentibus, quoddam Parliamentum nostrum apud Westm’ die Lunae proximo post Festum Exaltationis S. Crucis proximò futuro teneri ordinavimus; & ibidem vobiscum, ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proce∣ribus dicti Regni nostri Angliae, Colloquium habere & Tractatum; vobis in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo mandamus; quòd, consideratis dictorum negotiorum arduitate & periculis iminentibus; cessante quâcunque excusatione’, dictis die & loco personaliter intersitis nobiscum, ac cum caeteris Praelatis, Mag∣natibus, & Proceribus praedictis, super dictis negotiis Tractaturi, vestrúmque Consilium impensuri; Et hoc, sicut nos & honorem no∣strum, ac salvationem Regni nostri praedicti, ac Ecclesiae Sanctae, ex∣peditionémque dictorum negotiorum diligitis, nullatenus omittatis; ne (quod absit) per vestram absentiam; quam, nisi tantâ infirmitate tunc detenti fueritis, quòd aliqualiter illuc laborare non poteritis, nullo modo excusatam habere volumus istâ vice, expeditio negotiorum nostro∣rum praedictorum retardetur seu aliqualiter differatur. Praemunientes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Contuariensis, ac Archidiaconos, totúmque Clerum Cantuariensis Diocesis; quòd, iidem Prior & Ar∣chidiaconi in propriis personis suis; ac dictum Capitulum per unum, idémque Clerus per duos Procuratores idoneos, plenam & sufficien∣tem potestatem ab ipsis Capitulo & Clero habentes, praedictis die & loco personaliter intersint, ad consentiendum hiis, quae tunc ibidem