Page 353
Anno 23 Ricardi II.
Claus. in dorso m. 3.
REX venerabili in Christo Patri Th. eâdem gratiâ Archiepiscopo Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia de avisa∣mento * 1.1 Consilij nostri pro quibusdam arduis & urgentibus negotiis, nos, statum & defensionem Regni nostri Angliae, ac Ecclesiae Anglicanae contingentibus, quoddam Parliamentum nostrum apud Westm’ in Cra∣stino S. Michaelis proximò futuro teneri ordinavimus; & ibidem vo∣biscum, ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus dicti Reg∣ni nostri Colloquium habere & Tractatum; vobis in fide & dilectio∣ne, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo mandamus; quòd, consideratis dictorum negotiorum arduitate & periculis iminentibus, cessante quâcunque excusatione, dictis die & loco personaliter intersi∣tis nobiscum, ac cum Praelatis, Magnatibus, & Proceribus praedictis, super dictis negotiis tractaturi, vestrúmque Consilium impensuri: Et hoc, sicut nos & honorem nostrum ac salvationem, & defensionem Regni & Ecclesiae praedictorum, expeditionémque dictorum negotio∣rum diligitis, nullatenus omittatis: Praemunientes Priorem & Capitu∣lum Ecclesiae vestrae Cantuariensis, ac Archidiaconos, totumque Cle∣rum vestrae Diocesis; quod iidem Prior & Archidiaconi in propriis personis suis; ac dictum Capitulum per unum, idémque Clerus per duos Procuratores idoneos plenam & sufficientem potestatem ab ipsis Capitulo & Clero divisim habentes, dictis die & loco personaliter in∣tersint, ad consentiendum hiis, quae tunc ibidem de Communi Con∣silio ipsius Regni nostri, Divinâ favente clementiâ, contigerit ordinari. Teste Rege apud Cestriam xix. die Augusti.
Per ipsum Regem & Consilium.
Consimilia Brevia diriguntur Archiepiscopo & Episcopis subscriptis, muta∣tis mutandis, sub eâdem Datâ, viz.
- R. Archiepiscopo Eboracensi, An∣gliae Primati.
- Eodem modo mandatum est Abbati de Burgo S. Petri, Abbati Glastoniae, caeterisque Abbati∣bus.
- R. Episcopo London’.
- W. Episcopo Wynton’.
- H. Episcopo Lincoln’.
- J. Episcopo Elien’, caeterisque E∣piscopis.
REX charissimo Consanguineo suo Henrico Duci Lancastriae, Sa∣lutem. Quia de avisamento Consilij, &c. ut suprà, usque ibi Tra∣ctatum; Et tunc sic, vobis in fide & ligeanciâ, quibus nobis tenemi∣ni, &c. ut supra. Teste ut suprà.
Per ipsum Regem & Consilium.