Anno 2 Ricardi II.
Claus. in dorso m. 29.
REX venerabili in Christo Patri S. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia de avisa∣mento Consilii nostri, pro quibusdam arduis & urgentibus negotiis, nos, statum, & defensionem Regni nostri Angliae ac Ecclesiae Anglica∣nae contingentibus, quoddam Parliamentum nostrum apud Gloucestriam, die Mercurij proximo post Festum S. Lucae Evangelistae, proximò fu∣turo, tenere ordinavimus; & ibidem vobiscum & cum caeteris Praela∣tis, Magnatibus, & Proceribus dicti Regni nostri Angliae Colloquium habere & Tractatum; Vobis in fide & dilectione, quibus nobis te∣nemini, firmiter injungendo mandamus; quòd, consideratis dictorum negotiorum arduitate, & periculis iminentibus, cessante quâcunque excusatione, dictis die & loco personaliter intersitis nobiscum; ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Prcceribus praedictis, super dictis negotiis tractaturi, vestrúmque Consilium impensuri: Et hoc, si∣cut nos, & honorem nostrum, ac salvationem Regni praedicti ac Ec∣clesiae Sanctae, expeditionémque dictorum negotiorum diligitis, nulla∣tenus omittatis: ne (quod absit) per vestram absentiam, quam, ces∣sante impedimento legitimo, nullo modo excusatam habere volumus, expeditio negotiorum nostrorum praedictorum retardetur, seu aliquali∣ter differatur: Praemunientes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Cantuariensis, ac Archidiaconos, totúmque Clerum vestrae Diocesis; quòd iidem Prior & Archidiaconi in propriis personis suis, ac dictum Capitulum per unum, idémque Clerus per duos Procuratores idoneos, plenam & sufficientem potestatem ab ipsis Capitulo & Clero haben∣tes, dictis die & loco personaliter intersint, ad consentiendum hiis, quae tunc ibidem de Communi Consilio ipsius Regni nostri (Divinâ favente clementiâ) contigerit ordinari. Teste Rege apud Westm’ tertio die Septembris.
Per ipsum Regem & Consilium.