Anno 21 Ricardi II.
Claus. in dorso part. 1. m. 27.
REX venerabili in Christo Patri Thomae eâdem gratiâ Archi∣episcopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia de avisamento Consilij nostri, pro quibusdam arduis & ur∣gentibus negotiis, nos, statum & defensionem Regni nostri Angliae, ac Ecclesiae Anglicanae contingentibus, quoddam Parliamentum nostrum apud Westm’ die Lunae proximo post Festum Exaltationis S. Crucis, proximò futuro, teneri ordinavimus; & ibidem vobiscum ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus & Proceribus dicti Regni nostri, Col∣loquium habere & Tractatum; vobis in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo mandamus; quòd, consideratis dictorum negotiorum arduitate, & periculis iminentibus; cessante quâcunque excusatione, dictis die & loco personaliter intersitis no∣biscum, ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus prae∣dictis, super dictis negotiis Tractaturi, vestrúmque Consilium impensuri; Et hoc, sicut nos & honorem nostrum, ac salvationem & defensionem Regni & Ecclesiae praedictorum, expeditionémque dicto∣rum negotiorum diligitis, nullatenus omittatis; ne (quod absit) &c.