REX venerabili in Christo Patri W. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Licèt nuper per Breve nostrum vobis mandaverimus; quòd, cessante quâ∣cunque excusatione, ad Parliamentum nostrum, quod apud Eboracum in Crastino Translationis S. Edwardi Regis proximò futuro, teneri nuper ordinavimus, personaliter interesstis, ibidem nobiscum, ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus & Proceribus Regni nostri Angliae, super certis negotiis, nos, statum, & defensionem dicti Regni nostri ac Ecclesiae Anglicanae concernentibus Tractaturi vestrúmque Consilium impen∣suri; quibusdam tamen arduis & urgentibus de causis nos intimè moventibus, dictum Parliamentum nostrum usque ad alium diem de quo, ac de loco, ubi hujusmodi Parliamentum melius teneri poterit, deliberare volumus, duximus prorogandum, per quod praesentiam vestram, ac aliarum personarum, quibus virtute Brevis nostri prae∣dicti, de essendo apud Eborum in Crastino praedicto, ad Parliamentum praedictum praemunire fecistis, de ibidem interessendo ad eundem diem, penitùs excusatam habere volumus istâ vice; Et hoc vobis sig∣nificamus mandantes; quòd statim, visis praesentibus, praemissis, uni∣versis & singulis personis per vos sic praemunitis notificari faciatis, ex¦parte nostrâ. Teste Rege apud Castrum de Wyndsore 8. die Sep∣tembris.
Per ipsum Regem.