REX venerabili in Christo Patri J. eâdem gratiâ Episcopo Du∣nelm’, Salutem. Licèt nuper per Breve hostrum vobis manda∣vimus, quod vobiscum & caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus Regni nostri Angliae, apud Canbrigg, in Crastino Nativita∣tis beatae Mariae proximò futuro, ubi Parliamentum nostrum teneri or∣dinavimus, personaliter interessetis. Quia tamen inimici nostri Scotiae, praedictum Regnum nostrum hostiliter ingressi fuerunt, ac damna & mala quamplurima ibi perpetraverunt, & adhuc facere non desistunt, si∣cut certitudinaliter informamur: Vobis mandamus; quod, proper re∣sistentiam inimicorum nostrorum praedictorum, meliori & ••ortion mo∣do quo poteritis, in proprlis parlibus vestris, aut alibi ubi in hac par∣te melius videritis expedire expectetis, mandato praedicto non obstan∣te: ita semper, quod dilectis & fidelibus Henrico de Percy Comiti Northumbriae, & Johanni de Nevill de Raby, quos ad supervidendum & gubernandum Marchias Scotiae assignavimus, obedientes, intendentes si∣tis & auxiliantes, quotiens & quando per ipsos, seu corum alterum ra∣tionabiliter fueritis praemuniti. Teste Rege apud Northampton xx. die Augusti.
Per ipsum Regem & Consilium.