De Anno supradicto.
Clausae in dorso m. 14.
REX dilecto & fideli suo Willielmo de Dacre, Salutem. Cùm nu∣per de avisamento Consilij nostri, & pro quibusdam arduis & urgentibus negotiis nos, statum & defensionem Regni nostri Angliae, ac Ecclesiae Anglicanae contingentibus, quoddam Parliamentum no∣strum apud Westm’ in Crastino Purificationis beatae Mariae, proximò praeterito, teneri ordinaverimus: Et licèt per Breve nostrum vobis in fi∣de & ligeanciâ, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo mandavimus; quod, cessante quâcunque excusatione, dictis die & loco personaliter interessetis nobiscum, ac cum Praelatis, Magnatibus, & Proceribus Regni nostri praedicti super negotiis praedictis Tractaturi, vestrum{que} Consilium impensuri; vos tamen mandato nostro praedicto minimè parentes, ad Par∣liamentum praedictum, dictis die & loco, seu hucus{que} venire non curâstis, in nostri contemptum manifestum; Et quia Parliamentum praedictum us∣que diem Lunae in Crastino Quindenae Paschae proximò futuram duxi∣mus continuandum; vobis in fide & ligeanciâ vestris injungimus & mandamus; quod, excusatione quâcunque cessante, ad locum praedi∣ctum in Quindenâ Paschae personaliter intersitis nobiscum, ac cum Praelatis, Magnatibus, & Proceribus dicti Regni nostri, super negotils praedictis tractaturi, vestrúmque Consilium impensuri, ab inde absque licentiâ nostrâ speciali minimè recessuri: Et hoc, sub gravi poenâ per