REX venerabili in Christo Patri W. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Cùm vos nuper ad Parliamentum nostrum, quod apud Westm’ in Crastino Purificationis beatae Mariae proximò praeterito, summoneri fecimus & teneri juxta mandatum nostrum vobis inde directum, veneritis; & ibidem una cum caeteris Praelatis, Proceribus, & Magnatibus Regni nostri morati fueri∣tis super negotiis ejusdem Regni tractando, vestrúmque Consilium, ut est moris, impendendo: Et quia jam propter solemnitatem instantis Festi Paschae, dictum Parliamentum, de assensu vestro, ac aliorum Prae∣latorum, Procerum, & Magnatum, ibidem existentium, usque ad di∣em Lunae in Crastino Quindenae ejusdem Festi, in statu quo nunc est, duximus continuandum; vobis mandamus, quòd ad locum illum in Quindenâ praedictâ personaliter & non per Procuratorem intersitis; no∣biscum ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus dicti Regni nostri super negotiis antedictis ulteriùs tractaturi, vestrúmque Consilium impensuri; ab indè absque licentiâ nostrâ speciali minimè recessuri: Et hoc sub poenâ per nos & Dominos ibidem tunc praesen∣tes limitandâ, nullatenus omittatis; nolumus enim absentiam vestram personalem habere hâc vice aliqualiter excusatam. Teste Rege apud Westm’ xx. die Martij.
Per ipsum Regem & Consilium.