REX venerabili in Christo Patri W. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia de avi∣samento Consilii nostri, pro quibusdam arduis & urgen∣tibus negotiis, nos, statum, & defensionem Regni nostri Angliae, ac Ecclesiae Anglicanae concernentibus, quoddam Parliamentum nostrum apud Novum Sarum die Veneris proximo post Festum S. Marcae Evan∣gelistae proximò futuro, teneri ordinavimus; & ibidem vobiscum ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus & Proceribus dicti Regni nostri Angliae Colloquium habere & Tractatum; vobis in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo mandamus; quòd, con∣sideratis dictorum negotiorum arduitate & periculis iminentibus, cessante quâcunque excusatione, dictis die & loco personaliter inter∣sitis nobiscum, ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus & Proceribus praedictis, super dictis negotiis Tractaturi, vestrúmque Consilium impen∣suri; Et hoc, sicut nos & honorem nostrum, ac salvationem Regni nostri praedicti ac Ecclesiae Sanctae, expeditionemque dictorum negotiorum diligitis, nullatenus omittatis, ne (quod absit) per vestri absentiam; quam, nisi tantâ infirmitate tunc detenti fueritis, quòd aliqualiter illuc laborare non poteritis, nullo modo excusatam habere volumus istâ vice, expeditio negotiorum praedictorum retardetur seu aliqualiter differatur; Praemunientes Priorem & Capitulum Ecclesiae Cantuari∣ensis, ac Archidiaconos, totúmque Clerum Cantuariensis Diocesis; quòd iidem Prior & Archidiaconi in propriis personis suis, ac dictum Capitulum per unum, idémque Clerus per duos Procuratores idoneos, plenam & sufficientem potestatem ab ipsis Capitulo & Clero habentes, praedictis die & loco personaliter intersint, ad consentiendum hiis, quae tunc ibidem de Communi Consilio ipsius Regni nostri (divina favente clementiâ) contigerit ordinari. Teste Rege apud Westm’ 3. die Martij.
Per ipsum Regem & Consilium.