Adhuc Anno 46 Edw. III.
Claus. in dorso m. 10.
REX venerabili in Christo Patri W. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Licet nuper pro arduis negotiis nos & statum Regni nostri Angliae, concer∣nentibus, Parliamentum nostrum apud Westm’ in Quindenâ S. Michaelis proximò futurâ tenere ordinaverimus & vobis mandaverimus, quòd in propriâ personâ vestrâ ad dictos diem & locum interessetis nobiscum, seu cum Richardo filio charissimi Primogeniti nostri Edwardi Principis Aquitaniae & Walliae, tune Custode Regni nostri Angliae, & locum no∣strum tentente eodem Regno, & cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus dicti Regni super negotiis praedictis tractaturi vestrúmque Consilium impensuri; ex certis tamen & evidentibus causis, nos & Consilium nostrum specialiter moventibus, dictum Parliamentum us{que} Crastinum Animarum, proximò futurum, duximus prorogandum; per quod ad locum praedictum ad dictam Quindenam accedere vos non oportet: vobis nihilominus in fide & dilectione, quibus nobis tene∣mini firmiter injungendo mandamus, quod, quâcunque excusatione cessante, apud dictum locum Westm’ ad dictum Crastinum personaliter intersitis nobiscum, ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceri∣bus dicti Regni, super dictis negotiis tractaturi, vestrúmque Consili∣um impensuri: Et hoc, sicut nos & honorem nostrum, ac salvatio∣nem & defensionem dicti Regni nostri diligitis, nullatenus omitta∣tis: Praemunientes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Christi Can∣tuariensis, ac Archidiaconos totúmque Clerum vestrae Diocesis; quod iidem Prior & Archidiaconi in propriis personis suis, ac dictum Capi∣tulum per unum, eundémque Clerum per duos Procuratores idone∣os, plenam & sufficientem potestatem ab ipsis Capitulo & Clero ha∣bentes praedictis die & loco personaliter intersint, ad faciendum & consentiendum hiis, quae tunc de Communi Consilio dicti Regni no∣stri, favente Domino, ordinari contigerit super negotiis ante-dictis. Teste Rege apud Wynchelse 6. die Octobris.
Per ipsum Regem & Consilium.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis sub eâdem Datâ, viz.
- Archiepiscopo Eboracensi, Angliae Primati.
- caeterisque Episcopis: Necnon Abbatibus & Prioribus.
- Episcopo Wynton’.
- Tho. Episcopo Roffensi.
- W. Episcopo Cicestr’.
- Th. Episcopo Exon’.