REX venerabili in Christo Patri S. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia super qui∣busdam arduis & urgentibus negotiis, nos & statum nostrum, ac Jura Coronae nostrae concernentibus, Parliamentum nostrum apud Westm’ die Lunae in Crastino Inventionis Sanctae Crucis, proximo futuro tenere ordinavimus; & vobiscum ac caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus dicti Regni nostri Colloquium habere & Tractatum; vo∣bis in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, mandamus, firmiter injungentes; quòd omnibus aliis praetermissis, & excusatione quâcun∣que cessante, dictis die & loco personaliter intersitis nobiscum, & cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus praedictis super dictis negotiis tractaturi, vestrumque Consilium impensuri: Et hoc, sicut nos & honorem ac expeditionem negotiorum praedictorum diligitis, nullatenus omit∣tatis: Praemunientes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Christi Cantuariensis, ac Archidiaconos totumque Clerum vestrae Diocesis; quòd iidem Prior & Archidiaconi in propriis personis suis, ac dictum Capitulum per unum, idémque Clerus per duos Procuratores idoneos, plenam & sufficientem potestatem ab ipsis Capitulo & Clero haben∣tes, dictis die & loco intersint, ad consentiendum hiis quae tunc de Communi Consilio ipsius Regni nostri (Domino favente) ordinari con∣tigerit super negotiis antedictis: Scientes insuper quòd, propter ardui∣tatem negotiorum praedictorum, Procuratores seu excusationem ali∣quam, legitimo cessante impedimento, pro vobis admittere nolumus istâ vice: Et quia expeditio negotiorum praedictorum multum insidet vobis cordi, vos attentè rogamus; quatinus, die Dominica proxima ante dictum diem Lunae apud London esse velitis, ità quòd eodem die Lunae, manè apud Westm’ unà cum aliis Praelatis & Magnatibus illuc tunc venturis esse valeatis; quia eodem die Parliamentum praedictum inchoare, & ibidem personaliter interesse volumus, omni modo. Teste Rege apud Westm’ xx. die Januarij.
Per ipsum Regem & Consilium.