REX venerabili in Christo Patri S. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia pro quibusdam arduis & urgentibus negotiis, nos & statum Reg∣ni nostri Angliae, ac necessariam defensionem ejusdem Regni & Ec∣clesiae Anglicanae concernentibus, ordinavimus Parliamentum nostrum apud Westm’ die Lunae proximâ Septimanâ Paschae, proximò futurâ, tenere; vobiscum & cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus dicti Regni nostri Angliae habere Colloquium & Tractatum; vobis in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo man∣damus; quatinus, cessante excusatione quâcunque, dictis die & loco personaliter intersitis nobiscum, ac cum dictis Praelatis, Magnatibus, & Proceribus dicti Regni nostri super negotiis praedictis Tractaturi, vestrúmque Consilium impensuri; Et hoc, sicut nos & honorem nostrum ac commune commodum & salvationem, & defensionem Regni & Ecclesiae praedictorum diligitis, nullatenus omittatis; Prae∣munientes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Christi Cantuariensis, ac Archidiaconos totúmque Clerum vestrae Diocesis; quòd iidem Prior, & Archidiaconi in propriis personis suis; ac dictum Capitulum per unum, idémque Clerus per duos Procuratores idoneos, plenam & sufficientem potestatem ab ipsis Capitulo & Clero habentes, prae∣dictis die & loco similiter intersint, ad faciendum & consentiendum hiis, quae tunc de Communi Consilio (favente Domino) ordinari con∣tigerit, super negotiis antedictis; Et quia propter arduitatem nego∣tiorum praedictorum & celeriorem expeditionem eorundem, volumus primo die Parliamenti personaliter interesse; nolumus nec intendimus vos aut aliquem alium ad dictum Parliamentum summonitum, quin eodem primo die personaliter intersitis, habere ullo modo excusatos; nec excusationem à vobis admittere aliqualem. Teste Rege apud Westm’ xv. die Februarij.
Per ipsum Regem.