REX venerabili in Christo Patri S. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Licet nuper pro arduis negotiis nos & Regnum nostrum concernentibus, Parliamentum nostrum apud Westm’ ad diem Jovis in Crastino S. Mar∣tini proximò futurum, tenere ordinaverimus & vobis mandaverimus; quòd in propriâ personâ vestrâ ad dictos diem & locum interessetis no∣biscum, & cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus dicti Reg∣ni super negotiis praedictis tractaturi, vestrúmque Consilium impensuri: Ex certis tamen causis evidentibus dictum Parliamentum, usque ad diem Lunae proximum post Festum S. Edmundi Regis & Martyris proxi∣mò futurum, duximus prorogandum; per quod ad locum praedictum ad dictum Crastinum S. Martini accedere vos non oportet istâ vice; vobis nihilominus, in fide & dilectione quibus nobis tenemini firmiter injungendo mandamus; quòd, quâcunque excusatione cessante apud dictum locum Westm’ ad dictum diem Lunae personaliter intersitis nobis∣cum; ac cum caeteris Praelatis, Magnatibus, & Proceribus dicti Reg∣ni super dictis negotiis tracaturi vestrúmque Consilium impensuri: Et hoc, sicut nos & honorem nostrum ac salvationem, &c. ut in primo Brevi usque finem, & tunc sic. Teste Rege apud Sandewicum 22. die Octobris.
Per ipsum Regem.