Page 252
Anno 29 Edw. III.
Claus. in dorso m. 8.
REX venerabili in Christo Patri S. eâdem gratiâ Archiepiscopo * 1.1 Cantuariensi, totius Angliae Primati, Salutem. Quia pro qui∣busdam arduis & urgentibus negotiis nos, statum Regni nostri Angliae, ac necessariam defensionem ejusdem Regni concernentibus, Par∣liamentum nostrum apud Westm’ die Jovis in Crastino S. Martini proxi∣mò futuro, tenere; & vobiscum & cum Praelatis, Magnatibus, & Pro∣ceribus dicti Regni nostri Angliae Colloquium habere volumus & Tra∣ctatum; vobis in fide & dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo mandamus; quatinus, cessante excusatione quâcunque, dictis die & loco personaliter intersitis nobiscum; ac cum dictis Prae∣latis, Magnatibus, & Proceribus dicti Regni, super negotiis praedictis tractaturi vestrúmque Consilium impensuri: Et hoc, sicut nos & ho∣norem nostrum, ac commune commodum, & salvationem & defensi∣onem dicti Regni nostri Angliae diligitis, nullatenus omittatis: Prae∣munientes Priorem & Capitulum Ecclesiae vestrae Christi Cantuariensis; ac Archidiaconos totúmque Clerum vestrae Diocesis; quod iidem Pri∣or & Archidiaconi in propriis personis suis, ac dictum Capitulum per unum, idemque Clerus per duos Procuratores idoneos, plenam & sufficientem potestatem ab ipsis Capitulo & Clero habentes, praedictis die & loco personaliter intersint, ad faciendum & consentiendum hiis, quae tunc ibidem de Communi Consilio, favente Domino, ordinari contigerit super negotiis ante-dictis. Teste Rege apud Portesmuthe 20. die Sept.
Per ipsum Regem.
Consimilia Brevia diriguntur subscriptis, mutatis mutandis, sub eâdem Datâ, viz.
- caeterisque Episcopis: Necnon Abbatibus & Prioribus.
- J. Archiepiscopo Eboracensi, An∣gliae Primati.
- W. Episcopo Wynton’.
- Tho. Episcopo Dunelm’.
- M. Episcopo London’.
- Th. Electo Norwicensi confirmato.
REX dilecto & fideli suo Henrico Duci Lancastriae, Salutem. Quia pro quibusdam arduis, &c. ut suprà, usque ibi tenere: Et tunc sic, & cum Praelatis & caeteris Magnatibus & Proceribus dicti Regni no∣stri Angliae, Colloquium habere volumus & Tractatum; vobis in fi∣de & ligeanciâ, quibus nobis tenemini, firmiter injungendo manda∣mus; quòd, cessante excusatione quâcunque, dictis die & loco per∣sonaliter intersitis nobiscum, & cum Praelatis, Magnatibus, & Pro∣ceribus praedictis super dictis negotiis tractaturi vestrúmque Concilium